Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Porro autem quod quidam eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos uocant, non inuenio unde hoc nomen adsumant: nisi forte qui plura et secretiora legerunt, apud Hippocratem uel Soranum clinicos istos deprehenderunt. ego enim qui clinicum de euangelio noui scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto iacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quo minus ad firmitatem caelestem plenissime perueniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et uegetatis uiribus sustulisse. et idcirco quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus iudicetur legitimus quisque fuerit in ecclesia lege et iure fidei diuinam gratiam consecutus. aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod ab aqua salutari tantum perfusi sint, si inanes et uacui sunt, non [*]( 3 Num. 19, 9. ) [*]( 1 parificatione B 2 aquam] aqua Bv 3 sparsionis BC inde M (unde Q) aspersione B 4 aqua P, aquam C m ex ae lauacri salutaris C 5 haec C B.l. m. 2 dandis C\' 6 alt. et om. C 8 eos om. B aquae M (aqua Q) 9 non u; nos C cillnicos clinicos C os 8. l., ϰλειΝιΝιϰωC BP, ϰλειΝιϰωC Q, clinicos ϰλειΝιϰωC M 11 hyppocraten EQ, ypocraten B sorandum M (soranom Q), sorarum C ϰλειΝιϰωC EPQ, ϰΑεΝιϰωC B 12 ϰλειΝιϰΟΥΜ P, ϰλειΝι- clinicam ROYM M, ϰλειΝιτROYM Q 14 iacentis E hoc fuisse M (.obfuisse Q) 15 infirmitatem Cl indulgentiam CMQX 16 dmcae ElQ, dmcam C excitatam C grabato EP, grabatto BCQ 17 grabbatum E, grabattum BCQ 18 quantum] tantum EQ fides C 19 quisquis 11 20 ∗∗∗ fuerit B pro eras. 21 aliquid B consecutns Q ab aqua P, ad aqua Q, aqua BEC*, aliqua C* 22 salutari om. B si] sed v )