Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi conturbetur, quod collectam fraternitatem non uideat nec tractantes episcopos audiat. simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim ac necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moueatur ad fugae illius horrorem nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. solus non est cui Christus in fuga comes est. solus non est qui templum Dei seruans ubicumque fuerit sine Deo non est. et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera inuaserit, fames aut sitis aut frigus adflixerit, uel per maria praecipiti nauigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti [*](1 passionis huius Q 2 quod] quid R qui] quod v 3 prior om. B oculos] uestros add. Bv 8 mori] mortem B 9 mortale B occaMionem Q 10 promissione et om. R de dei dignatione V et] nt B 11 exitu Bv 12 constat v 14 metum Q 15 audiant Q 18 crege B ac P, a Q, om. BRv 19 separatus] segregatus B a M (ad Q) 20 horrore M (horrorem Q) nec ex non Q (nec M) desertis locis B 22 seroat B non] nostro R 23 fugiente B solitudinem BR 24 famis BPQ aut ex ut Q siti R 25 praecipit B, praecepti Ql (praecepiti M1) properanti Q i in ras. {properantem M) 26 spectat RV, expectat BPQ 27 causam B pro om. B hQnorem B ) [*]( 42* )

660
praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyras et coronat.

Imitemur, fratres dilectissimi, Abel iustum qui initiauit martyria dum propter iustitiam primus occiditur. imitemur Abraham Dei amicum qui non est cunctatus ut filium uictimam suis manibus offerret, dum Deo fide deuotionis obsequitur. imitemur tres pueros Ananian Azarian Misaelem, qui nec aetate territi nec captiuitate fracti Iudaea deuicta et Hierosolymis captis in ipso regno suo regem fidei uirtute uicerunt) qui adorare statuam quam Nabuchodonosor rex fecerat iussi et minis regis et flammis fortiores extiterunt, proclamantes et fidem suam per haec uerba testantes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis liberabit nos: et sinon, notum sit tibi quia diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. credebant se illi secundum fidem posse euadere, sed addiderunt et si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant et mori posse. hoc est enim robur uirtutis et fidei credere et scire quod Deus a morte praesenti liberare possit, et tamen mortem non timere nec cedere, ut probari fortius fides possit. erupit per os eorum spiritus sancti incorruptus et inuictus uigor, ut [*]( 15 Dan. 3, 16-18. ) [*]( 1 resurrectionem B 3 sufficiat B 4 martyri RQ, martyris BP testis om. V martyres Bv 6 initiauit] ini∗∗uit P 7 martyrii quum J2 10 ananias B, ananiam v aaarias B, azariam v et misahelem B, misael Q, misahel V 11 htdea PQ, pudeat B ierosolymis B, hiernsolymis BQ 12 sno] suo quo Q 13 inssis B 17 potest B 18 ardentes P* tuis] rex add. v liberauit BQ* (liberare M sed re in ras.) 19 tibi] tibi rez B 22 dum li 93 et scire] scire Q 24 praesenti morte Q posset B, nos possit QB\', nos posset Bl et] sic B 26 per os] pneros B nigor om. B )

661
appareat uera esse quae in euangelio suo Dominus edixit dicens: cum autem uos adprehenderint, nolite cogitare quid, loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. dixit quid loqui et respondere possimus dari nobis in illa hora diuinitus et offerri, nec nos tunc esse qui loquimur, sed spiritum Dei patris : qui cum a confitentibus non discedit neque diuiditur, ipse in nobis et loquitur et coronatur. sic et Daniel cum conpelleretur adorare idolum Bel quem tunc populus et rex colebat in adserendum Dei sui honorem plena fide et libertate prorupit dicens: nihil colo ego nisi Dominum Deum meum qui condidit caelum et terram.

Quid in Machabaeis beatorum martyrum grauia tormenta et [*]( t ) multiformes septem fratrum poenae et confortans liberos suos mater in poenis et moriens ipsa quoque cum liberis, nonne magnae uirtutis et fidei documenta testantur et nos ad martyrii triumphum suis passionibus adhortantur? quid prophetae quos ad praescientiam futurorum spiritus sanctus animauit? quid apostoli quos Dominus elegit? nonne cum iusti occiduntur propter iustitiam mori nos quoque docuerunt? Christi natiuitas a mar tyriis infantium statim coepit, ut ob nomen eius a bimatu et infra qui fuerant necarentur. aetas necdum habilis ad pugnam idonea extitit ad coronam. ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen eius occisa est. ostensum est neminem esse a periculo persecutionis inmunem, quando et tales martyria fecerunt. quam uero grauis causa sit [*]( 2 Matth. 10, 19. 20. 12 Dan. 14, 4. ) [*]( 1 appareant Vv dominus om. B edixit P, dixit BQRv dioens PBQ. om. Bv 6 uestri∗∗∗M, nestri eet Q et] et quid Q. 6 aU. et om. Q 7 spiritus B 8 diaeendit B\' 10 bel] uel BB eolebant B 12 dno M (dum Q) deum om. B 14 macchabeis RQ, maccabeis P 17 docimenta P testator P* 18 adhortatur P1 propheta B 20 cum] dmn V 21 quoque om. B a om. BB 38 trt om. B 28 fnemnt B ahibs ex abillis P pugnam] poenam R 24 se eaee M1 (esse M\'Q) 26 necaretur V ob] propter B 26 neminem] enim neminem BQ 27 uero] ergo Oxon. sit] fit R )

662
hominis christiani seruum pati nolle, cum passus sit prior Dominus, et pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum proprium non habens passus sit ille pro nobis? filius Dei passus est ut nos filios Dei faceret, et filius hominis pati non uult ut esse Dei filius perseueret si odio saeculi laboramus, odium saeculi sustinuit prior Christus: si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus, grauiora expertus est mundi factor et dominus, qui et admonet dicens: si saeculum, inquit, nos odit, mementote quoniam me primo odiit. sidesaeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi nos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi nobis. non est seruus maior domino suo. si me persecuti sunt, et nos persequentur. Dominus et Deus noster quicquid docuit et fecit, ut discipulus excusatus esse non possit qui discit et non facit.

Neque aliquis ex nobis, fratres dilectissimi, futurae persecutionis metu aut antichristi inminentis aduentu sic terreatur ut non euangelicis exhortationibus et praeceptis ac monitis caelestibus ad omnia inueniatur armatus. uenit antichristus, sed superuenit Christus. grassatur et saeuit inimicus, sed statim sequitur Dominus passiones nostras et uulnera uindicaturus. irascitur aduersarius et minatur, sed est qui possit de eius manibus liberare. ille metuendus est cuius iram nemo poterit euadere ipso praemonente et dicente: ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. magis [*]( 8 Io. 15, 18-20. 25 Matth. 10, 28. ) [*]( 1 hominibuB christianis R prior pMsos sit v 2 nostris om. B HOB om. R 3 pro nobis ille B pasans e. u. n. f. dei add. P WI. 2 in marg. 4 eet om. B filioa dei] filios B et om. B 7 graoia V mundi et B 8 inquit om. V 9 quoniam] quia" primo] priorem nobis Bo odit P 11 et om. B de] a B 12 sermonum quae B 13 auo om. B 16 diaeit] dicit B, quid scit B 18 ant om. B 19 non om. B • ac monitis] emunituB B 20 sed BPV, om. MB, sed et Qv supernenit et P, om. B 21 cbristus om. B sed et PQv sequitur et B 24 potest V . )

663
autem metuite eum qui potest et corpus et animam occidere in gehennam. et iterum: qui amat animam suam, perdet illam, et qui odit animam suam in isto saeculo, in uitam aeternam conseruabit illam. et apocalypsis instruit et praemonet dicens: si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Dei mixto in poculo irae eius, et punietur igne et sulphure sub oculis. sanctorum angelo.rum et sub oculis agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorat bestiam et imaginem eius.

Ad agonem saecularem exercentur homines et parantur et magnam gloriam conputant honoris sui, si illis spectante populo et imperatore praesente contigerit coronari. ecce agon sublimis et magnus et coronae caelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus et super eos quos filios facere dignatus est oculos suos pandens certaminis nostri spectaculo perfruatur. proeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant angeli eius , spectat et Christus. quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas praeside Deo congredi et Christo iudice coronari? armemur, fratres dilectissimi, uiribus totis et paremur ad agonem, mente incorrupta, fide integra, uirtute deuota. ad aciem quae [*]( 2 Io. 12, 25. 5 Apoc. 14, 9-11. ) [*]( 1 metuite om. B et animam et corpus B, animam et corpus Q 2 gehenna P 3 illam] eam B 5 apocalypsi B, in apocalypei R" adorabit B 6 accipiet B, accipi**t M, accipit at Q nota B 7 sua et in manu om. B manu sna M (sua om. Q) 8 sulpure MP, sulpore Q . 9 oculi scTagni B 11 ascendet in saecula saeculorum Pv 12 adorant M2 Q2Rv 13 exercentur] certentnr Q parentur M* (parantnr MIQ) 14 conputent 3P (conpntant MlQ) si om. JI. (eah. Q) illos M (illis Q), illic B eipectante B 15 contegerit B, cam contigerit M sed cum 8. I (cum om. Q) agon] ac B 16 et magnus om. B coronas B glorioeus praemio P 18 spandens BQ, expaudens coni. Balusius certamini B nostro B, nostris B spectacolo om. B 20 christns eine Q; cf. pag. 614,7. 629,22 dignitas et Bv 21 praeside] praesente e 22 totis] fortis B 23 mente] integra add. Q )

664
nobis indicitur Dei castra procedant. armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit. armentur et lapsi. ut et lapsus recipiat quod amisit, integros honor, lapsos dolor ad proelium prouocet. armari et parari nos beatus apostolus docet dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et principes huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritus nequitiae in caelestibus. propter quod induite tota arma, at possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis stetis adcincti lumbos uestros in ueritate, induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione pacis euangelii, adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita iacula nequissimi extinguere et galeam salutis et gladium spiritus, qui est sermo Dei.

Haec arma sumamus, his nos tntamentis spiritalibus et caelestibus muniamus, ut in die nequissimo resistere diaboli minis et repugnare possimus. induamus loricam iustitiae, ut contra inimici iacula munitum sit pectus et tutum. calciati sint euangelico magisterio et armati pedes, ut cum serpens calcari a nobis et obteri coeperit, mordere et subplantare non possit. portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quidquid iaculatur inimicus possit extingui. accipiamus quoque ad tegumentum capitis galeam spiritalem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia, muniantur oculi, ne uideant detestanda simulacra, muniatur frons, ut signum Dei incolume seruetur, muniatur os, ut Dominum suum Christum [*]( 4 Eph. 6, 12-17. 1 indigitur JB dei eras. in Q, de M castris M sed is in ras. (castra Q) 4 praeparari c apostolas paulus Q, paalas apostolus B docet om. QlM, monet Q* B. I. 6 adaersas c. e. s. sed otn. B 6 et haum] haram P 7 erpiritum B 8 tuta Q2 (tota MQI), om. B 10 ac cincti P 11 induite Q\' (indnti QsM), induentcs V et om. B 12 euangelii pacis v 14 spiritus] christi B 16 swnamus] fratres dilectinimi add. Y tutamentis] iuramentis r 18 lorica B 22 quod M\' (quo M\'Q) 23 tegimentam P capitis] salutis B Bpiritalem] salutarem r 24 audient B* odicta ... uideant om. B 26 dnT R incolume ... suum om. B reseruetur V ies. christi li )

665
uictrix lingua fateatur. armemus et dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, ut eucharistiae memor quae Domini corpus accipit ipsum conplectatur, postmodum Domini sumptura praemium caelestium coronarum.