Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
O dies ille qualis et quantus adueniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et diuinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocentes et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore damnare, nobis uero mercedem fidei et deuotionis exsoluere. quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum uideas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, Abraham et Isaac et Iacob et patriarchas omnes et apostolos et prophetas et martyras salutare, cum iustis et Dei amicis in regno caelorum datae inmortalitatis uoluptate gaudere, sumere illic quod nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. maiora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur apostolus praedicat dicens: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. cum reuelatio illa uenerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui Dei desertores aut contra Deum rebelles uoluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri.
Haec, fratres dilectissimi, haereant cordibus uestris. haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna [*]( 17 Rom. 8, 18. ) [*]( 2 ut e.] et e. B 3 accipit BPQRV, accepit v conplectamar Y dni RQ2, dnT Q1, exp. M, dum P, a dom B, a domino v 4 snmpta tunc ad B coronatur B 5 et ex est M (et Q) cum] cum qui B 7 gehenna M (gehennam Q) 9 dampnare B, flammare v 10 dum Q 11 d o et do Y galnti B 13 et prophetas et apostolos Bv martyres BBv 14 uoluntate P 15 oculos B 16 hic aut] hic V 18 passionis BQ 19 cum] dum v 20 fulserat Ql (fulserit Q2M) tam] iam BPQ 21 eritis M\' (erimua M\'Q) 22 deum] christum Y 23 fecerint B 24 inextinguibilis M (inertinguibili Q) igni B 25 nostris Vv 26 diuturna BPQ )
Legi litteras tuas, frater carissime, quas per Saturum fratrem nostrum acoluthum misisti et dilectionis fraternae et ecclesiasticae disciplinae et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti a te Felicissimum hostem Christi non nonam, sed iam pridem ob crimina sua plurima et grauissima abstentum et non tantum mea sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum reiectum a te illic esse, et cum uenisset stipatus caterua et factione desperatorum, uigore pleno quo episcopos agere oportet pulsum de ecclesia esse, de qua iam pridem cum sui similibus Dei maiestate et Christi Domini et iudicis nostri seueritate depulsus est, ne schismatis et discidii auctor, ne pecuniae [*]( 1 cogitationibus B ac] hac Q 2 ac merita om. B 4 ac meditantibus BB 7 opto ... nalere om. R. — Ad (Caecilii Cypriani ad B) Thibaritanos (tibaritanos Q) eipKcit BQR, Explicit ad Thibarithanos exhortatoria P. - ) [*](Epist. LVIIII. — Incipit ad Cornelium (eundem P) de quinque presbyteris et Fortunato pseudoepiscQpo LP, Incipit eiusdem tertia Q, Incipit ad eundem (\'Il\' add. 22) CR. — 10 frs kmi R, frater C sstyrum P 11 aoolytom Q, acolitum C alterum et om. C\' 12 et om. Q 13 te Otn. CRv, ste eras in Q (te exh. M) 14 abstentum] oetensmn Q, distentam C sed di in ras. et om. CB . 15 meas L et om. C in ras. 16 a te] a M C, te Q . caterua et] aceraa u; aoderua et C 17 quo] quod LP, co Q episcopum Rv, epo CQ\' (epos AfQ1) 18 pulsum] prohibitum V cum] eum cum Q suis CLPQ 19 dei] ei B et cbristi] christi Q dom L 20 ne] et ne L discidiis R post commissae eras. erant in L.. )
Sed enim lecta alia epistula, frater, quam primis litteris subiunxisti, satis miratus sum, cum animaduertissem te minis ac terroribus eorum qui uenerant aliquantum esse commotum, cum te secundum quod scripsisti adgressi essent, cum summa desperatione comminantes quod si litteras quas adtulerant non accepisses, publice eas recitarent, et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent. quod si ita res est, frater carissime, ut nequissimorum timeatur audacia et quod mali iure adque aequitate non possunt temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus uigore et de ecclesiae gubernandae sublimi ac diuina potestate, nec christiani ultra aut durare aut esse iam possumus, si ad hoc uentum est ut perditorum minas adque insidias pertimescamus. nam et gentiles et Iudaei minantur et haeretici adque omnes quorum pectora et mentes diabolus obsedit uenenatam rabiem suam cotidie furiosa uoce testantur. non tamen idcirco cedendum est quia minantur, aut inde aduersarius et inimicus maior est Christo quia tantum sibi uindicat et adsumit in saeculo. manere apud nos debet t frater carissime, fidei robur inmobile et stabilis adque inconcussa uirtus contra omnes incursus adque inpetus oblatrantium fluctuum uelut petrae obiacentis fortitudine et mole debet obsistere. nec interest unde episcopo aut terror aut periculum ueniat, qui terroribus et periculis uiuit obnoxius et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. neque enim [*]( 1 stupator PlQ, Btrupator B 2 ultro ex ultrae B 4 ingesta C\\ iiitesta Q 5 epiatnla tua CQ, tua epistola Rv 6 ac] atque v 9 si om. Q 10 et ore] ore P 11 proferent R, proferunt Q carissime om. CR 12 nequissimemorum L1 timeat una B male C 13 possint C proficiunt P aptnjn M (actum Q) 14 et om. C diuiitae Q 15 nec B c in ras., ne C christi CR ultra om. V aut durare] ut durare Q 16 perditorem Cx pertemescamuB Q 17 et haeretid] heretici Q 19 sua C f∗nosa C uoce supr. ras. C 20 inde] ideo CRQ2v (inde MQ1) 21 maiores Ql (maior est MQl) isto saeculo P 22 fra kmT R1, frater C 24 frnctuum R 25 aut error P 26 periliculum L\' ueniant Q . uiuit... ipsis om. C 27 fit de] fidei P ac] et L gloriosua eat C )
Sed non idcirco , frater carissime, reliquenda est ecclesiastica disciplina aut sacerdotalis soluenda censura quoniam conuiciis infestamur aut terroribus quatimur, quando occurat [et moneat scriptura diuina] dicens: ille uero qui praesumit et [*]( 34 Hab. 2, 5. ) [*]( I 1 gentium LP 2 dominum nostrum LP detentum P sed n corr., denertam coni. Baluzius 3 quem cx qui C diligerat PBl. 4 fratr. C et om. M (exh. Q) 5 sit] esset sup. iuBsit C infestns om. C puer uenerit C\', puer nen*erit 1l, peraenierit LQ, peruenerit M, nennmdatu sit P, Aegyptum peruenerit cod. Angl. 6 a fratrib. P legimus Q predicatum C 9 tradi] tradit V permittit et LPMQ1 V, permittat et CBQ*, permittat quo. disponit v 10 cororari CRQ2V, coTonare MQ\', coronat P, cornonam L aeque enim v, neque in C pati a] patientia Q 11 fecit PV 12 tumens et om. C 13 habeat C 14 praesentiom Q comucieorum Q e m ras. (consicia eorum M) 16 iactant C perhorroscimufi Q 17 negare CQ item loco proximo 18 nisi eisJ eis cum C scd cum s. l. 19 tamen et v 20 peremont C\' QB 21 frs kmi R, frater C 28 terroribuB J21, erroribus P* et moneat scriptura diuina om. LMPQ\' )
Nam cum scriptum sit: neque maledici regnum Dei consequantur, et iterum Dominus in euangelio suo dicat: qui dixerit fratri suo fatue et qui dixerit racha, reus erit in gehenna ignis, quomodo possunt censuram Domini ultoris euadere qui talia ingerunt non solum fratribus sed et sacerdotibus quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisque sacerdoti eius et ad tempus hic iudicanti non obtemperaret statim necaretur P in Deuteronomio loquitur Dominus Deus dicens: et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem autiudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit et non agent impie etiam nunc. item ad Samuelem cum a Iudaeis sperneretur, Deus dicit: non te spreuerunt sed [*]( 1 Matth. 12, 34. 35. 11 I Cor. 6, 10. 13 Matth. 5, 22. 19 Dent. 17, 12. 13. 24 I. Sam. 8, 7. ) [*]( 1 boniloqui 01 3 os om. Q mittit 0 bonus] bonum et bonus L thensauro PQ emittit] emit C 4 homo de nequam om. B thensanro PQ emittit] emit C 5 de corr. in a C, exp. Q* (exh. M) eleazaro Lp1, l∗azaro B 6 abrahae CPRv inplorans Q 7 arboribus L 8 Moratur Cv, adurebatnr P omnis Q, homines C 9 lingua ... scilicet om. LP poenas C 8. 1. plus] pius B ia lingua. CR peccauerit Q, quod peccauerat P 13 et otn. Q 14 in gehennam P, gehenne C 15 di ex do C patribus M (frairibus Q) 17 quisquis v 18 negaretur CQ 19 dns ds loquitur Q, loquitur ds CB 20 BuperbiamlQ 23 agent non C impietatem. Nunc item C.... )