Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc quoque de apostatarum fictis rumoribus nascitur. neque enim possunt laudare nos qui recedunt, aut expectare debemus ut placeamus illis qui nobis displicentes et contra ecclesiam rebelles sollicitandis de ecclesia fratribus uiolenter insistunt. quare et de Cornelio et de nobis quaecumque iactantur nec audias facile nec credas, frater carissime.

Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis sicut placuit in periculo subuenitur. postea quam tamen subuentum est et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi aut ui et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium diuinae pietatis et paternae lenitatis appareat quod qui pignus uitae in data pace percipiunt hic quoque ad uitam percepta pace teneantur. et idcirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in [*](1 trotrmus ex trofimo fuerat C 2 fuerat om. B 3 esset R cum exp. C ueniflsent om. C tractato BQR illuc L 4 pro ... l. 6 trofimus add. C m. 2 in marg. 7 ad te] ante B locum et C 8 sacerdotis CQv uaurpent L 10 quoque] etiam CQJRv de] et B fictis C a. l. m. 2, finctis Q 11 receduut] a nobis add. CRv 12 displicent QB et om. C 13 sollicitandos C os ex us de om. L 14 quare et] quare B 15 carissime om. C 16 quia B 17 tamen quam v est exp. R 18 soffocari CR 19 aut otn. C ui et om. B exitu BQ utom. Q 21 et eum B indicium BCBY, iudicium LQ 22 et patemae ex et patientiae B, otn. L lenitatis] bonitatis BB, om. L apparuit B 23 perceptam RQ pace om. B 24 dno Q datus C 25 in om. Q frat fratri in pericuii B )

633
periculo subueniri. nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam uidetur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificauerint et condicio frequenter et causa diuersa sit. neque enim aequandi sunt ille qui ad sacrificium nefandum statim uoluntate prosiliuit et qui reluctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate peruenit, ille qui et se et omnes suos prodidit et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens uxorem et liberos et domum totam periculi sui pactione protexit, ille qui inquilinos uel amicos suos ad facinus conpulit et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres et profugi recedebant in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas uiuentes et incolumes animas quae pro una saucia deprecentur.