Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quod autem quaedam de illo inhonesta et magna iactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli ut seruos Dei mendacio laceret et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. explorasse autem collegas nostros scias et uerissime conperisse nulla illum libelli, ut quidam iactitant, labe maculatum esse, sed neque cum episcopis qui sacrificauerint communicationem sacrilegam miscuisse, sed eos demum quorum causa audita et innocentia conprobata sit coniunxisse nobiscum.

Nam et de Trofimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. nam, sicut et antecessores nostri saepe fecerunt, conligendis fratribus nostris carissimus frater noster necessitate succubuit. et quoniam cum Trofimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad ecclesiam Trofimo et satisfaciente et paenitentia deprecationis errorem pristinum confitente et fraternitatem quam nuper abstraxerat cum plena humilitate et satisfactione reuocante auditae sunt eius preces et in ecclesiam Domini non tam [*]( 1 crucifigerentor C\' 2 laniaret JS 3 protegeret B quem sacerdotem quem L 5 tantum quantum B eiusdem Q et om. B timore Q 8 iactentur B 9 nolo ex noli C miraris Ql (mireris Q2М) 10 dotaini Q lateret Cl et] ut B infamat L 11 ut] et BQ 12 sordirentur LI, odirentur B 13 nullam JB1 iactant BL, actitant C 14 sacrificauerunt CQRv commutationem C 15 eos demum] eosdem Q (eos de M) 17 trophimo v ut solet scripsi desideras B 18 mendacio B post malignorum repetit C: nam sicut de trofimo 19 et om. BQBv nostro Lx colligendus R 20 frater om. BQ noster om. L, noster cornelius v necessitati v 21 pars] parci C accesserat B redeunte et C 22 satispaciente R1 24 prouocante C 25 et om. Q ecclesia BQ et non Q, nam C tam] tantum BLQ )

632
Trofimus quam maximus fratrum numerus qui cum Trofimo fuerat admissus est, qui omnes regressuri ad ecclesiam non essent, nisi cum Trofimo comitante uenissent. tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito susceptus est Trofimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus. sic tamen admissus est Trofimus ut laicus communicet, non secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt quasi locum sacerdotii usurpet.