Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam [*]( 20 II Tim. 2, 20. ) [*]( 2 necteretur] nectenoretur Q, nectenerentur T fierent ex fuerint Q (flerent M) 3 uirtuteis T auctore. B s eras. 5 glorientur] gratulentur B / et om. B satis] magis v uos B 6 raritate T 7 quod L meo] me B corde f.] defuerit T debeatis Tl 8 eis] se is MQA, is Q\', se his B, his T 9 possent B semel] antea V deligere Q coepissent B 10 nos] uos enim Y prodentes T scismaticos BQ hereticos BQ error ex errat Q (errat M) 11 excipit T mansisset Q 12 recidisse BQ dignitas etc. exhibet F 15 nam etsi... p. 623,12 lumen amittunt exh. Augustinus Epist. CVIIIc. 10 z A1, Augustinus contra Grtsconium Don. II43 - A1, Augustinus contra Gaudentium Don. II 3 = A3 etsi] si BQT uinidentur T 16 debeat M (debet Q) zizaniam T in ocolesia esse F 17 semper cernimus T ipsi] nos Al recidamus M (recedamus Q) 18 est o<M. B, est fratres carissimi V 19 pro om. B 20 dicat B 22 ligna B quaedam] quidam L )

623
quidem honorata, quaedam inhonorata. nos operam demus et quantum possumus laboremus ut uas aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere Domino soli concessum est cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicare, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam iam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. propter quod et nos temperamentum tenentes et libram Domini contemplantes et Dei patris pietatem ac misericordiam cogitantes diu multumque tractatu inter nos habito iusta moderatione agenda librauimus.