Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Viderint quantum uobis ceteri gratulentur uel quantum aput se ipsos singuli glorientur: ego me et gratulari satis uobis et plus ceteris gloriari in hac uestra pacifica regressione et caritate confiteor. simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. dolebam uehementer et grauiter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. posteaquam uos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi uestra gloria in carcere remansisset. illic enim resedisse uestri nominis dignitas uidebatur quando milites Christi non ad ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum ecclesiae laude et gratulatione uenissent.