Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Ne quid conscientiam uestram lateret, fratres carissimi, quid mihi scriptum sit quidque ego rescripserim, utriusque epistolae exemplum uobis misi: et credo uobis id quod rescripsi non displicere. sed et illud ad uos perferre litteris meis debui urguente causa clero in urbe consistenti litteras me misisse. et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos [*]( 1 gloriae ex gloriam C 2 quam dignationem suam N, dignationis suae Q dnT L 3 laude P gloriam spiritalem N 4 copiosas C 5 gloria uestra C nostra P 6 aetatem nostram Pv 7 contingere LQ et probatos Q coronamus B opto ... meminisse om. C 8 fratres om. Q in dno semper L et nostri meminisse om. P, et um esse B 9 meminisse] add. MQ : emendauit iustinus romae. — Mosi (moysi P) et Maximo presbyteris (prr N, presbyterorum L) et ceteris confessoribus eiplicit LNPQ, Ezplicit epistola Cypriani (Ezp. e. Cypriani om. B) ad Moysen et (ad C) Maximum et ceteros confessores (explicit add. B) CB. - ) [*]( Epist. XXVIIII. — Incipit (epistula Cipriani add. MT) ad clerum insinnans quod nt Rome litteras mittere (om. EM) fecisse se Optatum (optato M) hyppodiaconum (hypodiacono MT) et Saturum lectorem EMT, Incipit ad clerum insinuans quod utrasque litteras rome fecisse Optatum Saturum et ipodiaconum fecisse lectorem o, De redditione epTurbici describentis Romae ad clerum μ, om. ∞. — 12 uos uel conscientiam uestram p latere T 13 quidque ego rescripserim om. Eo∞ 14 nobis exemplum v 15 litteris meis perferre ∞ 16 me misisse] meminisse ΜΤμ1 17 clerico M autem] enim ∞ ) [*]( 35* )

548
absentes esse, paucos uero qui illic sunt uix ad ministerium cotidianum operis sufficere, necesse fuit nouos aliquos constituere qui mitterentur. fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos iam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus aut modo cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorum audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse deberent in his qui ad clerum parabantur. nihil ergo a me absentibus uobis nouum factum est, sed quod iam pridem communi consilio omnium nostrum coeperat necessitate urguente promotum est. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem salutate. ualete. [*]( 1 absentes M sed prius s s. l., habentes Eom esse om. p quotidiani fiv 2 operis om. m 3 mitterentur] ministrent m autem me Eom; autem me sciatis μ sed me sciatis m. 2 add. satirum m 4 et optatum EMToco 5 proximos T, proximo ΕΜομ∞, cam proxime V 6 dedimus corr. ex de diuinis μ m. 2 in marg. modo] quando v 7 dictoribus EMom, doctoris V lectoribus Eom, lectorem u diligenter ... lectores om. EMoQ) probaremus] properemus T lectores ex lectos μ m. 2 8 doctorem v constituimus 0 s. I. m. 2 congruerent ex constiterent μ m. 2 9 esse-qui om. m debent v, deberetur μ1 iis v qui ex quae E m. 2, quae μο parabuntur T 10 ergo nihil μ factum est om. p. actum M quo m 12 opto ... ualete om. EMom 13 ualete om. μ. — Epistola Cipriani ad clerum insinuans quod ultra me litteras mitteret fecisse se Optatum hypodiaconum et lectorem Saturum explicit T, Ad clerum (ad clerum om. M) insinuans quod utrasque (utraque M) Romae litteras misisset cum optatum hyppodiacono et lectorem Saturum explicit EM, Explicit ad clerum epistola 0, om. pa. — )

549
CVPRIANO PAPAE PRESBVTERI ET DIACONI ROMAE CONSISTENTES S.

Quamquam bene sibi conscius animus et euangelicae disciplinae uigore subnixus et uerus sibi m decretis caelestibus testis effectus soleat se solo Deo iudice esse contentus nec alterius aut \' laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se iudici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus conprobari. quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua uerecundia et ingenita industria consiliorum tuorum nos non tam iudices uoluisti quam participes inueniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum dum illas probamus inueniremus et tuorum consiliorum bonorum coheredes quia et adfirmatores esse possemus. idem enim omnes credemur operati, in quo deprehendimur omnes eadem censurae et disciplinae consensione sociati.

Quid enim magis aut in pace tam aptum aut in bello persecutionis tam necessarium quam debitam seueritatem diuini uigoris tenere? quam qui remiserit instabili rerum cursu erret semper necesse est et huc adque illuc uariis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur et quasi extorto de manibus [*]( Epist. XXX. — Incipit Cypriano papae pprr (pbris N) et diaconi (diac N) Romae consistentes FLN, Incipit ad Romn T, Incipit ad Cyprianum epistola cIeri et plebis Romanorum B, om. H. — 2 Cyprianus presbyteris T diacones H, diaconibus NlT consistentibus T 5 uigore] rigore FT 6 se om. Τυ dno B corr. 7 patere B 8 dei MV solius se debere iudicio V, solo debere se indicio T 9 suis om. H 10 facere om. B 11 ingenita om. BH tuorum ... l. 14 consiliorum om. B 12 non om. L inuenire T ut] et F 13 ueneremus Tx et om. FT 14 heredes B 15 possimus BTv, possumus F credimus T, crederemur LN, crederemus BH1 deprehendemur L, deprehenderemur N 16 eadem omnes Nt) confessione T, confesuone F sociati] solaci FT 17 pacem LT tam aptum] tantum H bellis BHLNT 18 tam] iam T quam] qua N debitam] debet ad B 19 rigoris H erret] eruct B 20 prtiM et om. H 21 eztoto B n )

550
consiliorum gubernaculo nauem ecclesiasticae salutis inlidat in scopulos, ut adpareat non aliter saluti ecclesiasticae consuli posse, nisi si qui et contra ipsam faciunt quasi quidam aduersi fluctus repellantur et disciplinae ipsius semper custodita ratio quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate seruetur. nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est nec haec apud nos aduersus inprobos modo superuenerunt repentina subsidia, sed antiqua haec apud nos seueritas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua, quoniam nec tantas de nobis laudes apostolus protulit dicendo: quia fides uestra praedicatur in toto mundo nisi iam exinde uigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset, quarum laudum et gloriae degenerem fuisse maximum. crimen est. minus est enim dedecoris numquam ad praeconium laudis accessisse quam de fastigio laudis ruisse. minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse. minus est sine praeiudicio uirtutum ignobilem sine laude iacuisse quam exheredem fidei factum laudes proprias perdidisse. ea enim quae in alicuius gloriam proferuntur, nisi anxio et sollicito labore seruentur, in inuidiam maximi criminis intumescunt.

Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probauerunt, in quibus uobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus aduersus eos qui se ipsos infideles inlicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi hoc euasuri inretientes [*]( 10 Rom. 1, 8. ) [*]( 1 gubernaculorum F nauim v ecclesiasticae salutis om. H1 salutis] disciplinae B inlidant BHLT 2 salutis L 3 si om. BN, et hii H ipsa B quidem B 6 hoc] hos T nunc om. BWN est H 8. I. 7 aduersus ... Bubsidia add. H in marg. 8 haec ... antiqua om. H 9 protulisset LNv 10 dicendo] deligendo T 11 radicis T in illis T 12 laudem T, laudes F degenere B fuissem F, fuissent B 13 minus enim dedecoris est H, enim dedecoris B 15 fuisse] defuisse L 16 praeiudicione F, praedicatione BHLNTv 17 tacuisse T 18 laudes] claues B 20 maximis T s sup. ras. 22 dilucidam B, delucidam T expositionem T 23 et aduersus BHLNv eos om. B 24 hoc om. NHv sed in ras. H inretientis L, inretinendis B, irretinentes H )

551
illos diaboli laqueos uiderentur, quo non minus quam si ad nefarias aras accessissent hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur, sed etiam aduersus illos qui accepta fecissent, licet praesentes cum fierent non adfuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent. non est enim inmunis a scelere qui ut fieret inpetrauit, nec est alienus a crimine cuius consensu licet non admissum crimen tamen publice legitur: et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intellegatur esse digestum, qui fallaces in excusationem praestigias quaerit negauit, et qui uult uideri propositis aduersus euangelium uel edictis uel legibus satisfecisse, hoc ipso iam paruit quo uideri paruisse se uoluit. necnon etiam contra illos quoque qui inlicitis sacrificiis manus suas adque ora polluerant pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus adque ora polluta, fidem nostram consensumque monstrauimus. absit enim ab ecclesia Romana uigorem suum tam profana facilitate dimittere et neruos seueritatis euersa fidei maiestate dissoluere, ut cum adhuc non tantum iaceant, sed et cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non profutura praestentur et noua per misericordiam falsam uulnera ueteribus transgressionis uulneribus inprimantur, ut miseris ad euersionem maiorem eripiatur et paenitentia. ubi enim poterit indulgentiae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta paenitentia indulget periculis, si tantummodo operit uulnus nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? hoc non est curare, sed si dicere uerum uolumus occidere.

[*]( 1 quod H quo ... l. 3 tenerentur om. H 2 farias aras arcessissent T 3 accepta BFT, acta HLNv 4 fierent] fuerint B 5 mandata B 6 ab scelere B imperanit v 7 non] non a se v 9 qui] quia B excusatione FNv, ezcnsationes B 10 qui om. B praepositis BT 11 vel legibus] legibus H 12 quod BLTv se om. BH 13 qui otn. B 14 pollutus H1, pullutis T propiis T 15 pollut L consensum que B 16 profana] fort. prona facultate B 17 et] ei F anersa H1 dissolueret T 18 euersorum] et uniuersorum B 19 fratrnum L properant animis B 20 praestarentur L \' et] ut B falsa B 21 transgressionibus T 22 uersionem B eripiantur HIT paenitentiam B 23 indulgentiae] penitentiae N procedere] prodere B, proficere v 24 indulge T 25 uultus T\' sinit] sint H conducere BHLNT 26 uerius B )
552