Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Denique huius seditionis origo iam coepit. namque in prouincia nostra per aliquot ciuitates in praepositos impetus per multitudinem factus est, et pacem quam semel cunctis a martyribus et confessoribus datam clamitabant confestim sibi repraesentari coegerunt, territis et subactis praepositis suis qui ad resistendum minus uirtute animi et robore fidei praeualebant apud nos etiam quidam turbulenti, qui uix a nobis in praeteritum regebantur et in nostram praesentiam differebantur, per hanc epistolam uelut quibusdam facibus accensi plus exardescere et pacem sibi datam extorquere coeperunt. de quibus quales ad clerum I [*]( 1 litteras] add. Zpv: misi ut, add. r: misi et, sdd. 2 : misi aliquid om. Z temperatiaB r, temeratius T Heret] iret p 2 idem Lucianus zμrυ (sed idem ex id est fi) id est lucianuB suo nomine Z epistolam om. Z 3 quae T omnem T, ab homine V, sancte e timorem TZ, timoris z 4 et euangelli] euangelii quoque s finnitas] fraternitas <p 5 enim] etiam z omnium om. r nomine] moti hec Zp., hec r uniuersos eos T, uniuersis eoa Zzμϕrυ : cf. p. 534,5 sqq. dedisset T, om. μ formam hanc Z 6 uelle om. TZzμϕr ; cf. epist. 23 7 additum] aut Z, actum pr est mihi tp de quibus v, cuins Z • 8 ommissum tp egerunt Zpr nobis maiorem q> 9 ut] et Z discutere Zz 10 uideamus μr quod se om. Z nunc] non Z nunc omnes se z 13 nostra] fecerant quod add. μr aliquod T, aliquas Zz, om. pr per multitudinem] multitudinum s 14 quam] quam uis F, quam uix Latinius et confessoribus om. pr 15 datum μ sibi om. Z pntari ceperunt s 16 propositis T 17 minus om. μr 18 regebantur] reuelantur s 19 praesentiam] sententiam Zzμϕ 20 uelut] ut s excandescere Z et om. μ 21 tibi Z quales om. Z clerum nostrum Zftrv )

543
litteras fecerim exemplum uobis misi. sed et quid mihi Caldonius collega pro integritate et fide sua scripserit quidque ego ei rescripserim, utrumque ad uos legendum transmisi. exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eundem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi uobis, ut sciretis elaborare circa omnia diligentiam nostram et ueritate ipsa disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus et humilitate ac timore sectae nostrae uerecundus, Lucianus uero circa intellegentiam dominicae lectionis ut dixi minus peritus et circa inuidiam uerecundiae nostrae relinquendam facilitate sua immodestus. nam cum Dominus dixerit in nomine patris et filii et spiritus sancti gentes tingui et in baptismo praeterita peccata dimitti, hic praecepti et legis ignarus mandat pacem dari et peccata dimitti in Pauli nomine et hoc sibi ab illo dicit esse mandatum, sicut in litteris eiusdem Luciani ad Celerinum factis animaduertetis, quibus minus considerauit quod non martyres euangelium faciant, sed per euangelium martyres fiant, quando et Paulus apostolus quem Dominus. uas electionis suae dixit posuerit in epistola sua dicens: miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui uos [*]( 11 cf. Matth. 28, 19. 20 GaL 1, 6. ) [*]( 1 nobis om. Zfir sed et] ecce Z, ecce et p callidonius rϕ 2 collega om. Zpr et fide om. Zz scripserit] add. z: item quid lucianus ei rescripserit ei] et Ts, eis et Z 3 utrumque ... I. 6 rescripserit om. z 4 boni om. Z robustini confessoros Z 5 quidquid Z ei] eidem ϕ 6 scripserit Z et laborare ur, et labore Z, . laborem z, et laborem v et diligentiam zv, et diligentia Z 7 uestram T\', nostra Z ueritatem ipsam zv disceretis] discretius ϕ 8 quam sit] quam T, et mitis et Z, quem misi Vzμr 9 domine T 10 dinmus Zfitpr minus peritus] imperitus zμr, minus Z et] sed Z 11 derelinquendam tp inmodestns z, modestus Ttp, molestus Zfirv 13 in om. zpr baptismo] hic z hic ... dimitti om. z -praecepti et] pcipit ut pr, proficit ut Z 14 ignarum T et mandat Zpr dare T demitti T in om. Z 15 nomine scribit, dicit ab illo zυ, ab illo p sicuti tp 16 animaduertitis tp, animum aduertitis de Z 17 minime zυ 18 per ... flant om. Z 19 sua T dixerit et Z 20 sic] si z iam cito T, tacito r, cito rp transmutamini s )
544
uocauit in gratiam ad aliud euangelium, quod non est aliud: nisi si sunt aliqui qui uos turbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo aliter adnuntiet praeterquam quod adnuntiauimus nobis, anathema sit, sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis nobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.

Opportune uero superuenerunt litterae uestrae quas accepi ad clerum factas, item quas beati confessores Moyses, Maximus, Nicostratus et ceteri Saturnino et Aurelio et ceteris miserunt, in quibus euangelii plenus uigor et disciplina robusta legis dominicae continetur. laborantes hic nos et contra inuidiae impetum totis fidei uiribus renitentes multum sermo uester adiuuit ut diuinitus conpendium fieret, et prius quam uenerint ad uos litterae quas nobis proxime misi, declararetis nobis quod secundum euangelii legem stet nobiscum fortiter atque unanimiter etiam uestra sententia. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere. [*]( 1 in] ad Z alium Z quod n. e. aliud om. s non om. T 2 si om. TZcp aliqui] alii Z conturbant 8 8 sed licet] licet ut μ, licet r 4 nos corr. in nobis μ m. 2 angelns] per enangelium pr de caelo aliud tp, aliud a praeter quod Τμϕr, praeter quam Zz 5 adnnntiamna Τμr 6 sicut ... l. 8 anathema sit om. Zz nobis praediximns T 9 nere T ad] a T 10 beatis confessoribus Z, confessores beati s et maximus Zzprv 11 et nicostratns et a 12 plenus om. Z discipline robuste leges. 13 continentur zv inuidiam Zz et impetum Z, om. s 14 resistentes rzμυ noster Z adiuuet T 15 fteret] add. pr: et pro ipsis quam om. <p uenerint om. ϕ, nenirent zv, fierent cp nos ϕ 16 misi ut μrυ, misi et Z declaretis zμ nobis z, nobiscum Z, nos Τϕ quod ... nobiscum om. Z 17 stet] misi et zμr, om. v uobiscum Z atque] et Zzμ 18 nostra Z, e nostra cp sententia] add. Zzμrυ : concurrat opto ... ualere om. pr ac desiderantisgimi om. ϕ, ac sanctissimi s 19 nalere amen z. — Epistola Cipriani ad clero urbico de (Ad clerum de z) multis (confessoribuB add. a) et (om. z) de Lnciani inuerecundia (uerecundia T) et Celerini confessoris modestia explicit Tz, Ad prbros et diaoonos Bome consistentes explicit Z* om. μϕr. — )

545
CVPRIANVS MOVSI ET MAXIMO PRESBVTERIS ET CETERIS CONFESSORIBVS DILECTISSIMIS FRATRIBVS S.

Gloriam fidei et uirtutis uestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, iam pridem de opinione cognoueram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod uos confessione sui nominis parauerit ad coronam Domini nostri praecipua dignatio. uos enim primores et duces ad nostri temporis proelium facti caelestis militiae signa mouistis. uos spiritale certamen quod nunc geri Deus uoluit uestris uirtutibus inbuistis. uos surgentis belli inpetus primos inmobili robore adque inconcussa stabilitate fregistis. inde initia felicia pugnandi orta sunt. inde uincendi auspicia coeperunt. contigit hic per tormenta consummari martyria: sed qui in congressione praecedens exemplum uirtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. coronas uestra manu sertas inde huc tradidistis et de poculo salutari fratribus propinastis.

Accessit ad confessionis exordia glonosa et militiae uictricis auspicia disciplinae tenor quem de epistulae uestrae uigore perspeximus, quam modo ad collegas uestros in confessione uobiscum Domini copulatos sollicita admonitione misistis, ut euangelii sancta praecepta et tradita nobis semel mandata uitalia forti et stabili obseruatione teneantur. ecce alius gloriae uestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei [*]( Epist. XXVTII. — Incipit ad Moysen et Maximum (presbyteros add. P) et ceteros confessores CPR, Incipit Mosi et Marimo presbyteris (prr N, presbyterorum L) et ceteris confessoribus LNQ. — 2 mosi et LNQ, moysi et C 8. l., admisiemia B presbyterorom L1, presbytero C1L2 et ceteris om. R 4 et om. C 5 laetns CN 6 confesaionem C parauerit] illustrauerit V 7 nostri] iesu christi add. Nv priores CR 10 uos] add. R: spiritale certamen quod nunc surgentes C 11 in initia R, uincentia C 12 auspicia] ospitia C 13 consummari V, consumari R, consummare LNPQ, coAsumare C quid C 15 corona C sertae] uestras C, sutas coni. Rigaltius 16 huc] hoc LPQ 18 disciplina C1 quam ex quae C 20 dno CRv misistis] fecistis V euangeliis PR 21 uitalia mandata C 22 ecce] c ecce R, e c C aliis R . ) [*]( III) [*]( 35 )

546
titulus, stare firmo gradu et in hac acie quae euangelium conatur inrumpere, et praeceptis Domini subruendis manus inpias inferentes fidei robore submouere, praebuisse ante initia uirtutum, nunc et morum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens apostolos mandat et dicit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete gentes omnes, tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. et Iohannes apostolus mandati memor in epistula sua postmodum ponit. in hoc, inquit, intellegimus quia cognouimus eum, si praecepta eius custodiamus. qui dicit quoniam cognouit eum et mandata eius non seruat, mendax est, et ueritas in illo non est. haec praecepta custodienda suggeritis, diuina et caelestia mandata seruatis. hoc est esse confessorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, seruare uocis suae inuiolatam circa omnia et solidam firmitatem, nec per Dominum martyrem fieri et praecepta Domini destruere conari. uti aduersus illum dignatione quam tibi dederit, armis ab illo acceptis rebellem quodammodo fieri, hoc est Christum confiteri uelle et euangelium Christi negare. laetor igitur ex uobis, fortissimi ac fidelissimi fratres, et quantum gratulor martyribus istic honoratis ob uirium [*]( 5 Matth. 28, 18-20. 10 I Io. 2, 3. 4. ) [*]( 1 titulos C et s. I, gradus firmos P quae] quem N, qui v, om. C in euangelium P, in euangelio V teste Oxon. conantur v, om. Q (exh. M), coronatur PV 2 et] sed Q (et M) dns CB1 3 rubor fidei CB summouere LNBQ praebuissem C in initia B 4 morum] memorum C1, modum B dum C1, dni B 7 eas CB 8 eas C 9 quaecnmque] quao CB huius mandati B 10 ponit et dicit Q, dicit CB inquit om. V 12 quid B quia CB cognoui Q, nouit V 14 cum custodienda υ ; cum om. CLNPQBV si geritis CQs (suggeritis Q1M) 15 seruastis P esse est confessiores C dno CB1 16 martyres C eiuiolatam Cl 17 nec perjjiec pro M1 (nec per М1Q), nec propter Oxon., nam uelle praeter v dno LM (dum Q), dnTjB 18 dum C uti] et CB illam C 19 dignationem CQ 20 christi L, christuB B et om. C 21 laetor om. C, lator R ac fidelissimi om. L1, ac dilectissimi CB 22 honoratis istic CB ob uirium] uitriumphum C . )
547
gloriam, tantum gratulor pariter et uobis ob dominicae etiam disciplinae coronam. dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes et glorias spiritales copiosa uarietate distribuit. honores uestri participes et nos sumus, gloriam uestram nostram gloriam conputamus, quorum tempora inlustrauit tanta felicitas ut aetate nostra uidere contingeret probatos seruos Dei et Christi milites coronatos. opto uos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene ualere et nostri meminisse.