De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Cogitemus, fratres dilectissimi, quid sub apostolis fecerit credentium populus, quando inter ipsa primordia maioribus uirtutibus mens uigebat, quando credentium fides nouo adhuc fidei calore feruebat. domicilia tunc et praedia uenundabant et dispensandam pauperibus quantitatem libenter ac largiter apostolis obferebant, terreno patrimonio uendito adque distracto fundos illuc transferentes ubi fructus caperent possessionis aeternae, illic comparantes domos ubi inciperent semper habitare. talis tunc fuit in operationibus cumulus qualis in dilectione consensus, sicut legimus in Actis apostolorum: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia. hoc est natiuitate spiritali uere Dei filium fieri, hoc est lege caelesti aequitatem Dei patris imitari. quodcumque enim Dei est in nostra usurpatione commune est, nec quisquam a beneficiis eius et muneribus arcetur quominus omne humanum genus bonitate ac largitate diuina aequaliter perfruatur. sic aequaliter dies luminat, sol radiat, imber rigat, uentus adspirat, et dormientibus somnus unus est, et stellarum splendor ac lunae communis est. quo aequalitatis exemplo qui possessor in terris reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, [*]( 5 GaL 6,10. 9. 18 Act. 4, 32. ) [*]( 2 et (ante isaac) om. WG 5 monente G 8 metemus] add. F1: non fatigati 14 atque distracto fnndos W 8. I. m. 2 15 fructus fructus G 21 nindicabant V fuerint G1 22 filios v 23 imitare G1 25 eius et] ac G 27 lnminat FWV, inluminat Gv rigat] irrorat V 28 priwi et om. G 29 est om. G quo] eo G aequitatis Wv 30 in terris W s. I. m. 2, in terris est G* )

394
dum largitionibus gratuitis communis ac iustus est. Dei patris imitator est.

Quae illa erit, fratres carissimi, operantium gloria, quam grandis et summa laetitia, cum populum suum Dominus coeperit recensere et meritis adque operibus nostris praemia promissa contribuens pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna, pro modicis magna praestare, obferre nos patri cui nos sua sanctificatione restituit, aeternitatem nobis inmortalitatemque largiri ad quam nos sanguinis sui uiuificatione reparauit, reduces ad paradisum denuo facere, regna caelorum fide et ueritate suae pollicitationis aperire. haec haereant firmiter sensibus nostris, haec intellegantur plena fide, haec corde toto diligantur, haec indesinentium operum magnanimitate redimantur. praeclara et diuina res, fratres carissimi, salutaris operatio. solacium grande credentium, securitatis nostrae salubre praesidium, munimentum spei, tutela fidei, medella peccati, res posita in potestate facientis, res et grandis et facilis, sine periculo persecutionis corona pacis, uerum Dei munus et maximum, infirmis necessarium, fortibus gloriosum, quo Christianus adiutus perfert gratiam spiritalem, promeretur Christum iudicem, Deum computat debitorem. ad hanc operum salutarium palmam libenter ac prompte certemus, omnes in agone iustitiae Deo et Christo spectante curramus et qui saeculo et mundo maiores esse iam coepimus cursum nostrum nulla saeculi et mundi cupiditate tardemus. si expeditos, si celeres, si in hoc operis agone currentes dies nos uel redditionis uel persecutionis inuenerit, nusquam Dominus meritis nostris ad praemium deerit, in pace uincentibus coronam candidam pro operibus dabit, in persecutione purpuream pro passione geminabit. [*]( 7 nos patri W 8. I. m. 2 9 que Ws. I. m. 2 sni om. Tf 11 ereant G 14 res est scripsit Routh fratres dilectissimi W operatio] oratio F 16 monumentum G1 res ex re G m. 2 17 facientes W 20 perferet G, perferri F, praefert coni. MoreJlius christi W 23 expectante G I 25 celerins F 26 reditionis V, redditiones G inneniat F numquam F 27 dñiii W 29 geminanit G, geminabit W 8. I. m. 2 CAECILI CTPRIAKT DE OPERE ET KLEMOSYXIS KXPLICIT F. DE OPERE ET ELKMOBHTI6 KIPLICTT W. EXPLICIT DE OPERE ET AELEMO- SIKE G (litterae KT A eratae). )

395