De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Quid ad haec respondemus, fratres carissimi? sacrilegas sterilitates et quadam tenebrarum nocte coopertas diuitum mentes qua ratione defendimus, qua excusatione purgamus? qui diaboli semis minores sumus, ut Christo pro pretio passionis et sanguinis uicem nec in modicis rependamus. praecepta ille nobis dedit, quid facere seruos eius oporteret instruxit, operantibus praemium pollicitus et supplicium sterilibus comminatus sententiam suam protulit, quid iudicaturus sit ante praedixit. quae potest excusatio esse cessanti, quae defensio sterili? nisi quod non faciente seruo quod praecipitur Dominus faciet quod minatur. qui et dicit: cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit eos ab inuicem quemadmodum pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando te uidimus hospitem et abduximus, [*]( 11 Matth. 25, 31 sq. ) [*]( 1 fratres dilectissimi V sacrilegas sterilitates FWV, sacrilegas sterelitate G, sacrilega sterilitate v 2 quasdam W 3 qui] qua F 5 modicum F 6 eius] suos v 7 pollicetur G et om. WG comminatur WO sentiam 6?1 8 et ante v 9 potest esse G excusatio... quae om. G 11 dixit G cum uenerit] cf. tm. II30 p. 99, III 1 p. n1 claritate FWGV, maiestate v; item l.13 14 eas V quemammodum W 15 edia G a] ad FWOv 16 dexteram suam FGv ad sxnistram Fv, ad sinistris G dicit F 17 iis v ad dexteram FGfJ suam FG, eius v sunt FWGV, erunt v; post sunt falso repetit G: haedos autem ad sinistris tunc dicet rex eis 18 accipite W regnum ponit post paratum est G est om. W 19 esurii F 20 adduxistis v; item l. 25 21 me om. WG texistis] uestistis G me om. WG infirmus v 22 fui om. G )

392
nudum et uestiuimus ? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? tunc respondens rex dicet eis: amen dico nobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et abibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam aeternam. quid potuit nobis maius Christus edicere? quomodo magis potuit iustitiae ac misericordiae nostrae opera prouocare? quam quod praestari dixit sibi quicquid egenti praestatur et pauperi, et se dixit offendi nisi egenti praestatur et pauperi, ut qui respectu fratris in ecclesia non mouetur uel Christi contemplatione moueatur et qui non cogitat in labore adque in egestate conseruum uel Dominum cogitet in ipso illo quem despicit constitutum.

Etidcirco, fratres carissimi, quibus metus in Deum pronus est et spreto calcatoque iam mundo ad superna et diuina animus erectus est, fide plena, mente deuota, operatione continua promerendo Domino obsequium praebeamus. demus Christo [*]( 2 inflrmari FW GV, infirmum v aut F, et WG, et msitauimus te aut V carcerem F 3 dicit F G 5 dicit F, dicet et v ad sinistram FGv suntFGV, om. W, eius erant v 9 adduristis v, suscepistis F 10 uestistis] cooperuistis F infirmus et non uisitastis me in carcerem F 11 uenistis adF, uisitastis WGv 17 ambibuntTT1 ignem aeternum F, ambustionem aeternam W Gv 19 maie G1 ac] et W 20 praestare W\' quidquid Fv 21 praestetur v 22 fratris] pauperis V 24 illo ipso G 26 promtus ex pronius F m. 2 28 est ex et W m. 2 29 demus ex debemua W m. 2 )

393
uestimenta terrena indumenta caelestia recepturi. demus cibum et potum saecularem cum Abraham et Isaac et Iacob ad conuiuium caeleste uenturi. ne parum metamus plurimum seminemus. securitati ac saluti aeternae dum tempus est consulamus Paulo apostolo admonente et dicente: ergo dum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus.