De Mortalite
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Quod cum semper faciendum fuerit Dei semis, nunc fieri multo magis debet corruente iam mundo et malorum infestantium turbinibus obsesso, ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus inminere grauiora lucrum maximum conputemus, si istinc [*]( 2 Ps. 83, 2 aq. 10 1 Io. 2,15 sq. ) [*]( 1 de deo G sicut scriptum est] dicens v 3 atria] altaria G dni 0 4 manere G 5 nolontatis S 8 iohannis 0 11 si quia GOtJ 12 in om. W 13 concnpiscentia c. e. et om. S 14 saecnli S, mundi WGO quae...mundi om. 0 ex] et G 15 mundi est S 17 manebit OW quomodo... aeternum om. S et da m. in aeternum ponit inter dilectissimi et mente 0 18 et fide W 19 dei uoluntatem dei W sumus S 20 pauore dl 81 exclusi S, exclusio O, excluso WGv 21 hoc W a. I. m. 2 credemus S neque v 22 excidium S, excessum OWGv accersitionis W, accersionis G proprie TF* 23 et libenter otn. S 27 stinc S, de saeculo 0 . uelocius OWGv )
Considerandum est, fratres dilectissimi, et identidem cogitandum renuntiasse nos mundo et tamquam hospites et peregrinos hic interim degere. amplectamur diem qui adsignat singulos domicilio suo, qui nos istinc ereptos et laqueis saecularibus exsolutos paradiso restituit et regno. quis non peregre constitutus properet in patriam regredi? quis non ad suos nauigare festinans uentum prosperum cupidius optet, ut uelociter caros liceat amplecti? patriam nos nostram paradisum conputamus, parentes patriarchas habere iam coepimus: quid non properamus et currimus, ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum frequens nos et copiosa turba desiderat iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. ad horum conspectum et conplexum uenire quanta et illis et nobis in commune laetitia est, qualis illic caelestium regnorum uoluptas sine timore moriendi et cum aeternitate uiuendi quam summa et perpetua felicitas! illic apostolorum gloriosus chorus, illic [*]( 1 suo 0 parietis S nutent W 4 te om. W 6 uelocius SV, uelociter OWGv 7 sed] quam G 8 deo non G gratulares 0\' maturore S 9 et ruinis et G plagae 0 10 exuaris] eximaris recepit Bouth; cf. p. 328,10 exutus 11 identidem] idem S 13 hic] istic v tegere W diem qui] diemq. S 14 istinc] string S 15 regno SOWG etAvgust. (contra duas epist. Pel. IV, 8,22), regno coelorum v 16 properaret OWv 17 optaret OWv nt] at 0 liceret Gv, liciret 0 18 nos om. OGv conputemus 0 20 ut parentes 0 WGet p. SG2 21 illic om.O 22 incolumitatesecura £ \'0W(7Fet.Au £ urt. (de praedest. sanctorum c. 14, 28), immortalitate secura et v 24 nobis et illis 0 25 uoluntas SGO 26 aeternitatem S summam 81 27 illic...chorus om. 0 )