De Mortalite
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit, sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. hoc fuit placuisse in conspectu Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri. sed et per Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit] ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere eum de media iniquitate. sic et in psalmis ad Deum [*]( 2 Phil. 3, 20 sq. 9 Io. 17,24. 17 Gen. 5,24. 23 Sap. 4,11,14. ) [*]( 1 transformari Baluzius gratiae] gloriae v 2 citius SOWGV, uenire citius v praedicante et dicente v 3 in caelis est] caelestis G 4 transformaoit SWGO 5 comformatum S, confignratum v 6 futnros om. G pollicitur 0 7 ut] et G sumus SG cum] cum in G sedibus/SWG V, sedibus uiuamus Ov adq. in r. caeL om. G 9 sum S, fuero OWGv 10 et ipsi sint ex ipsint W m. 2 13 et] nec v 14 ueri] ueritatis v, nerbi aliquot codices, uerbi ueritatis reponendum censet Routh professione S hac om. S translationem gauderes 0 20 sed] sic Krabiftger 21 salamonem 0 placent G1 22 stinc S inmorantur W s. I. m. 2 23 contagionibus W inquit om. SWGO 25 eius] illius S 26 de media iniquitate educere illum 0 dominum Slv )
Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus.