De Lapsis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Nec uos quorundam moueat aut error inprouidus aut stupor uanus, qui cum teneantur in tam graui crimine percussi sunt animi caecitate, ut nec intellegant delicta nec plangant. indignantis Dei maior haec plaga est sicut scriptum est: et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, et iterum: dilectum ueritatis non receperunt ut salui fierent. ac propterea mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. iniuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes Domini praecepta contemnunt, medellam uulneris neclegunt, agere paenitentiam nolunt. ante admissum facinus inprouidi, post facinus obstinati, nec prius stabiles nec postmodum supplices, quando debuerant stare, iacuerunt, quando iacere et prosternere se Deo debent, stare se opinantur. pacem sibi ultro nemine dante sumpserunt, falsa pollicitatione seducti et apostatis ac perfidis iuncti errorem pro ueritate suscipiunt, [*]( 11 Es. 29,10. 12 II Thess. 2,10 sq. ) [*]( 1 deum R adqueecate W 2 saltibribus WRv oboediente R, obidite S 3 tria nestras lacrimas iungite 8 8. 1. m. 1 cum nostro gemitu uestros gemitus copolate S1, nostros gemitus tristis aestras lacrimas iungite 81, quae uitiosa eadem m. 1 correxerat in: nostros gemitna uestros gimitus copolate 4 dominum SV, deum WRv 5 dominum V 6 dolentes W 8 terror W 9 teneatur R graui SWBV, grandi v sunt ex sint Sm.2 10 a caecitate R 11 dnu S 12 spm ds S trans- pugnationis Sl delictum W 14 mittitS (nffinu LXX), mittet WRv operatione JS, orationem S erroris ex maeroris Sm.2 16 sed] et W placentibus R in om. RWl 17 iniusti W mentes W 18 neclecunt S 19 post inprouidi exhibet S: post facinus inprouidi, exp. m. 2 inprouidi post facinus om. R 22 prostere se S deo om. R 23 neminem RSl dantes praesumpserunt R sedecti Wl, seducunt R apostaticiis R 24 errore pro ueritatein 81 suscipiunt et R )

262
communicationem non communicantium ratam ducunt, hominibus contra Deum credunt qui contra homines Deo non crediderunt.

Eiusmodi homjnes quantum potestis etfugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione uitate. sermo eorum sicut cancer serpit, conloquium uelut contagium transilit, noxia et uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. illic superest paenitentia quae satisfaciat. qui autem paenitentiam criminis tollunt satisfactionis uiam cludunt. ita fit ut dum temeritate quorundam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes uerae salutis adimatur.

Vos uero, fratres, quorum timor Domini promis est et in ruina licet animus constitutus mali sui memor est, paenitentes ac dolentes peccata uestra perspicite, grauissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intellegentiam delicti uestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini nec tamen iam ueniam uindicantes. Deus quantum patris pietate indulgens semper et bonus est, tantum iudicis maiestate metuendus est. quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. alto uulneri diligens et longa medicina non desit, paenitentia crimine minor non sit. putasne tu Deum cito posse placari quem uerbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cuius templum sacrilega contagione uiolasti? putas facile eum misereri tui quem tuum non esse dixisti? orare oportet inpensius et rogare, diem luctu transigere, uigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus uolutari, post indumentum Christi perditum nullum iam uelle uestimentum, post diaboli cibum malle ieiunium, iustis operibus incumbere quibus peccata purgantur, [*]( 1 hominem 8 2 dom SR deum S non om. W 5 conloquium ex loquium W m. 2 contacium 8. 6 illic om. R, solIa illic S, illic sola Pamelius 7 deo satisfaciat V 8 claudunt SR cum S 9 quorumdam 81 10 uera R, uere Sl adimatur SaW, admiratur SlR 11 uera om. R fratres dilectissimi v dmTS, in deum WRv 12 memor est ex merores et Sm.2 dolentes ex nolenter S m. 2 14 cordes 81 16 patria om. R 17 iudicii SIR 18 delinquimus R 19 sit] desit R 20 dominum Wv abnuisti] abnegasti R 22 eum et cito S sed et s. L m. 2 24 nocte R 25 strato solo S, strato suo R in cinere ex cicineri Sm. 2, et cinere R (in cinere cilicio v) 26 uolutare 81 27 uestitum Rv 28 incubare 81 )

263
eleemosynis frequenter insistere quibus a morte animae liberantur. quod aduersarius auferebat Christus accipiat, nec teneri iam nec amari patrimonium debet quo quis et deceptus et uictus est. pro hoste uitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et ueneno. ad hoc tantum profuerit quod remansit, ut inde crimen et culpa redimatur. incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medellam uulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis iudicaturus est Dominus faeneretur. sic sub apostolis fides uiguit, sic primus credentium populus Christi mandata seruauit: prompti erant, largi erant. distribuendum per apostolos totum dabant et non talia delicta redimebant.

Si precem toto corde quis faciat, si neris paenitentiae lamentis et lacrimis ingemescat, si ad ueniam delicti sui Dominum iustis et continuis operibus inflectat, misereri talium potest qui et misericordiam suam protulit dicens: cum conuersus fueris et gemueris, tunc saluaberis et scies ubi fueris, et iterum: nolo mortem morientis, dicit Dominus, quantum ut reuertatur et uiuat. et Iohel propheta pietatem Domini Domino ipso monente declarat, reuertimini, inquit, ad Dominum Deum uestrum, quoniam misericors et pius est et patiens et multae miserationis et qui. sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam. potest ille indulgentiam dare, sententiam suam potest ille deflectere. paenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre quidquid pro talibus et petierint martyres et fecerint sacerdotes. uel si quis eum plus suis [*]( 16 Es. 90,15. 18 Ez. 33,11. 20 Ioel 2,13. ) [*]( 1 liberantor W sed a corr. 3 amare R 4 res eet R 5 et] utl2 aeneno SWBV, uendenda v 8 dms faeneretur SR, dno feneretur W; cf. itldicem 9 primiSiS1, prinsJR delicta add. W2 13 ueris] uererisB lamentationibus Rv 15 inflectant 22 16 faeris et om. WRv 17 ingemueris v saluaueris R scibis S fueris] quem R . 18 morte RS dicit dominus om. R 19 ut om. W uiuat] mutat W 20 reuertemini 81 23 sententiam suam S, sententias R malitias WR sed tias in R in ras. inrogatas WR, sed in R in ras., et corr. W m. 2 in margine: inrogatam 24 ille (ante defl.)] ipse W in ras. 26 ferre S 27 plus eum WRv )

264
satisfactionibus mouerit, si eius iram, si indignationis offensam iusta deprecatione placauerit, dat ille et arma rursum quibus uictus armetur, reparat et conroborat uires quibus fides instaurata uegetetur. repetet certamen suum miles, iterabit aciem, prouocabit hostem et quidem factus ad proelium fortior per dolorem. qui sic Deo satisfecerit, qui paenitentia facti sui, qui pudore delicti plus et uirtutis et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus et adiutus a Domino, quam contristauerat nuper laetam faciet ecclesiam nec solam iam Dei ueniam merebitur sed coronam. [*](1 indignantis WRv 3 uegetor W\' 4 iterauit W prouocauit 81 WI 6 domino V pndorem Sl delicti add. W tn. 2 7 et uirtutis - ex et utis Sm. 2 exauditus ex et auditus W m. 2, auditus S 8 quem Sl 9 iam solam WBv sed et Baluzius coronam amen R CAECILI CYPRIANI DE LAPSIS EXPLICIT S, DE LABSIS EXPLICIT WR )
265