De Lapsis
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.
Confiteantur singuli quaeso uos, fratres, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio eius potest, dum satisfactio et remissio [facta] per sacerdotes aput Dominum grata est. conuertamur ad Dominum mente tota et paenitentiam criminis ueris doloribus exprimentes Dei misericordiam deprecemur. illi se anima prosternat, illi maestitia satisfaciat, illi spes omnis incumbat. rogare qualiter debeamus dicit ipse. reuertimini, inquit, ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu et discindite [*]( 1 GaL 6, 7. 5 Marc. 8, 38. 24 Ioel 2,12 sq. ) [*]( 1 deridatur 8 2 astutia aliqua ex adstuti aliqua S m. 2 delinqui Sl 3 cogita*t W (n eras.) se W in ras. m. 2 poenam ex ponam Sm. 2 7 esse W s. l. m. 2 8 pertinere] peruenire B plane] tamen S 10 fidei] dei S non profanando S 11 suas om. B 12 non ut] non R 13 est om. W 14 nec cesset R, necesse est SW agendam paenitentiam R misericordiam deprecandam Bl 16 neglecta] lecta B 17 quaeso uoa fratres confiteatur unusquisque V teste Balvzio fratres dilectissimi v dilectum 81 18 delinquit WR dum adhuc S admittit W1, mitti Sl 19 facta om. S aput ad S 20 gratia W paenitentia B1 23 illic W omnes spes S incubat S\' 24 reuertemini 81 25 et ieiunio] in ieiunio R et fletu om. B discingite W, scindite v )
Lamentari eum putamus ex toto corda, ieiuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari qui ex primo criminis die lauacra cottidie celebrat, qui epulis afluentibus pastus et sagina largiore distentus cruditates suas postridie ructat nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat? qui hilaris ac laetus procedit quomodo mortem suam deflet, cumque scriptum sit: non corrumpetis effigiem barbae uestrae, barbam uellit et faciem suam comit? et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet? an illa ingemescit et plangit cui uacat cultum pretiosae uestis induere nec indumentum Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia laborata, nec diuini et caelestis ornatus damna deflere ? tu licet indumenta peregrina et uestes sericas induas, nuda es: auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. et quae capillos tuos inficis uel nunc in doloribus desine, et quae nigri pulueris ductu oculorum liniamenta depingis uel nunc lacrimis oculos tuos ablue. si quem de tuis carum mortalitatis exitu perdidisses, ingemesceres dolenter et fleres, facie inculta, ueste mutata, neclecto capillo, uulto nubilo, ore deiecto indicia maeroris ostenderes. animam tuam, misera, perdidisti, spiritaliter mortua superuiuere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti: et non acriter plangis, non iugiter ingemescis, non te uel pudore criminis uel continuatione lamentationis abscondis? [*](10 Leuit. 19, 27. ) [*](1 alterum uestra om. W 2 corde simul R 3 dum sicut S sed dum deletumm.2 ammonet W, admonet Rv placeamusTT-R1 4 planctibus om. R 5 cottidie SWB V, quotidie cum feminis v 6 celebrant 81 affluentibus Wv 7 crudelitates 81 posttridie S, quotidie R eructat W 8 ac] et S 9 incedit WRv 11 uelli B 12 displicit 81 incemescit S 14 et m. laborata om. R elaborata S\'lv 15 et om. R Qelestes S ornatum dampna R 17 condecores] conponas S 19 nigro WV linamenti R 20 exitum R, om. S 22 mearores S1 28 ostenderis S miseram BSl 24 ambulas WSl 25 planges Sl 26 pudores B continatione Wl abscondes Sl, abscondas B ) [*]( 17* )
Ananias, Azarias et Misahel inlustres ac nobiles pueri quominus exomologesim Deo faciant nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieuerunt. bene sibi [licet] conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti humilitatem tamen tenere et Deo satisfacere nec inter ipsa gloriosa uirtutum suarum martyria destiterunt. loquitur scriptura diuina, stans, inquit, Azarias precatus est et aperuit os suum et exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio igni. Daniel quoque post fidei adque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa . uirtutes ac laudes suas saepe repetitam ieiuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco ac cinere uolutatur exomologesim faciens dolenter et dicens: Domine Deus magnus et fortis et metuendus qui seruas testamentum et miserationem eis qui te diligunt et conseruant inperia tua, peccauimus, facinus admisimus, inpii fuimus, transgressi sumus ac deseruimus praecepta tua et iudicia tua, non audiuimus puerorum tuorum prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. tibi, Domine, tibi iustitia, nobis autem confusio.
Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promerenda Dei maiestate fecerunt: et nunc satisfacere Domino ac precari [*]( 8 Dan. 3, 25 (Prec. Az. u. 1.). 15 Dan. 9, 4 sq. ) [*]( 1 peccasse se W 2 dereliquisse 81 flere W\' 3 annanias W et om. Wv 4 exhomologesin W et ita semper facerent Rv 5 aestuantis S sibi licet W, licet sibi R, sibi S; licet uncis inclusi deum W 6 sepe W, se R 7 dno WRv ante satisfacere 5 litt. eras. (tamen ?) in W 10 simul] si R m. 2 sotalibus ex solibus W m. 2 11 ignis Rv 12 gratia R a di"ñi S sed a deletum 13 repetitaRSL 14 ac] et R, et in v 15 domin.us v fortis et magnus W, magnus fortis R et mctuendus om. V 16 tuum et miserationes v 17 conseruas R \'18 transgressi ex transsi S m.2 20 uerba puerorum v 21 quae] qui R 22 super] per S 28 tibi iustitia SW, iustitia VR, gloria, tibi iustitia v confusio faciei V 24 promeranda S, promerendo R 25 dtru S "druo ac S ct dum w, et deum Rv praecari S, rogare WRv )