Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Ex infero redit, qui fuerat regno praeceptus
  2. Et diu seruatus cum pristino corpore notus.
  3. Dicimus hunc autem Neronem esse uetustum,
  4. Qui Petrum et Paulum prius puniuit in urbe.
  5. Ipse redit iterum sub ipso saeculi fine
  6. Ex locis apocryphis, qui fuit reseruatus in ista.
  7. Hunc ipse 〈se〉natus inuisum esse mirantur;
  8. Qui cum apparuerit, quasi deum esse putabunt.