Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Hi tamen gentiles pascunt Christianos ubique,
- Quos magis ut fratres requirunt gaudio pleni.
- Nam luxuriosos et idola uana colentes
- Persecuntur enim et senatum sub iugo mittunt.
- Haec mala percipiunt, qui sunt persecuti dilectos :
- Mensibus in quinque trucidantur isto sub hoste.
- Exurgit interea sub ipso tempore Cyrus,
- Qui terreat hostes et liberet inde senatum.