Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Hic dolet pro nobis et peccata nostra reportat,
- Et pro facinore nostro Deus tradidit illum.
- Qui, cum uexaretur, tacuit sicut, agnus ad aras.
- Hic homo iam non erat, sed erat Deus caro pro nobis;
- Quo palam apparet hoc [erat] Dei nomen oriri,
- Quod modo praeclarum nomen apud gentes habetur.
- Hoc Malachiel canit propheta, qui et angelus ipse, .
- Cum et ludaeorum reprobet sacrificia dicens: