Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Et sumit et gustat suauiter Dei summi praecepta
  2. Et discedit, quoniam potior resurgit, a morte.
  3. Qui credit in Christo, de ligno uitae degustat,
  4. Quo fuit suspensus Dominus, (a) Moyse praedicto.
  5. Hunc ipsum Esaias humilem denuntiat esse
  6. Et nimis deiectum, fuerit quasi serui figura:
  7. Et uidimus illum, nec erat praeclarae figurae,
  8. In plaga depositus homo, sciens omnia ferre.