De Statu Animae
Claudianus Mamertus
Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.
Verum quoniam multa, quae sub huiusce discussione quaestionis ubiubi disputauimus, non usque faciliter memoria conplecti cognitor potest, quae sparsim edissertata quaeque, uti arbitror, euicta sunt collectim strictimque et ueluti punctatim sub mentis oculum redegi et reuisenda simul renoscendaque congessi.
1. De incorporeo.Deus incorporeus est, imago autem dei humanus animus, quoniam ad similitudinem et imaginem dei factus est homo. enimuero imago incorporei corpus esse non potest, igitur quia imago dei est humanus animus, incorporeus est animus humanus.
2. De uita.Omne inlocale incorporeum quoque est, porro uita corporis anima est et in corpore uiuente tam uiuit pars minima corporis, quam totum corpus. tantum ergo uitae in parte corporis est, quantum in toto corpore, et uita haec anima est, nec locale est quod tam magnum est in toto quam in aliquo et tam magnum in paruo quam in magno. non igitur localis est animus, et quidquid inlocale est corporeum non est: igitur anima corpus non est. [*]( 3 discuBsione om. M1 (superscr. man. rec.) b 4 ubiubi B, abi CG B feliciter LS 5 disparsim ABEF, dispersim D et dissertata M editores, edisserta A, dissertata J2 6 structimque 8, districtimque p* 7 oculo M b redigi BDEFHLRS1 recognoBcendaque G Sch. 8 congressi L 17 uiuat p* a minima pars S 20 ne B in ante toto om. C 21 paro S 22 animus om. BDEF locale C )
Item ratiocinatur anima rationalis et substantialiter inest animae ratiocinari et ratio incorporalis atque inlocalis est: igitur incorporalis est anima.
4. De uoluntate.Item uoluntas animae substantia eius est et, si tota uult anima, tota uoluntas est et uoluntas corpus non est: igitur anima non est corpus.
5. De memoria.Item memoria inlocalis quaedam capacitas est, quae nec multitudine recordabilium distenditur nec paucitate tenuatur et incorporaliter etiam corporalium reminiscitur. et cum meminit animus, totus meminit et totus memoria est qui meminit totus et memoria corpus non est: non igitur corpus est animus.
6. De tactu.Item corpus in parte sui tactum ibi sentit, ubi tangitur, animus autem per non totum corpus, hoc est per partem corporis totus sentit, huius modi uero sensus inlocalis est et omne inlocale incorporeum est: incorporea ergo est omnis anima.
7. De accessu ac recessu.Item corpus nec adpropinquat deo nec recedit a deo, animus autem et proximat et longinquat inlocaliter: igitur animus corpus non est.
8. De motu.Item corpus mouetur per locum, animus autem per eundem non mouetur: animus igitur non est corpus. [*]( 2 rationatur RS rationabilis B 8 rationari AS1 12 incorporabiliter A, corporaliter G incorporalium B 13 quia 8 17 partes AB\'DEFH1 ibi om. S 18 autem om. AB DEFB Sch. non per D 22 accessu] cesra ABCH\'R )
Item longitudo latitudo et altitudo in corpore sunt et quidquid hisce caret corpus non est, hisce autem caret animus: corpus igitur non est.
10. De dextro et sinistro.Dextrum sinistrum, sursum deorsum, anterius et posterius in omni sunt corpore, in nulla autem sunt anima: incorporea igitur omnis est anima.
En quousque ex omni scilicet disputationum nostrarum parte contraximus quidquid toto opere moliti sumus, quoniam quod istic quam breuissime recapitulauimus nisi praemissis disputationibus fieri probabile non quiuit, quamquam si negotium tantum adsertor idoneus nanctus esset, non sicuti egomet dignitatem causae admodum inpari oratione dehonorauisset. neque uero ipse aliquanto latius prolixiusque hanc eandem quaestionem agitare non potui. uerum scilicet par fuit quoad aduersarius reniti ualuit eo usque proeliari aut quoad in fugam cessit tergum praebere et manu captum plumbeis pugionibus exarmare. ulterius porro progredi et in auras tela iacere et sine hoste pugnare cassa contentio est et uirium frustratio, quod ita erit ingloriosum, ut inlaboriosum. [*]( 2 et om. ABDEF 5 sinixtro M 6 siniztrum M 9 en] et BDEF 10 conteximus C quid C quod Sch., quae libri et b 11 qaam] cum B, om. DEF disputauerimus p* 13 tantum om. ABDEF na//ctas H, nactus DEFLS o editores 14 bonerauisset S 16 quo AGS, quod ad Mb 17 aduersarios ABCGHMRb quo G Sch., om. B in om. U CG 19 aura L auraste Sf auia stella B 20 conitio G 21 ingfosum Mb, inglorium rell. et Sch. ut inlaboriosum O, et inlaboriosum C, ut laboriosum reU. et Seh. )
Quid tu igitur, ait aliquis, per haec tria uolumina aduersum breuem paginam spatiatus es, si uerbum uerbo satis? sed non id negotii est fallaciam struere, quod destruere. neget quispiam sphaeram esse mundum: uno quidem hoc ille uerbo negauerit, sed non id uno item uerbo uel timaeus adstruxerit. proinde quidquid illud ampliuscule sermocinati sumus, non modo sola falsi confutatio, sed ueri etiam coegit adstructio. quippe diuersum est dedocere noxia et utilia docere, nec hoc idem est sentem solo uellere, quod frugem iacere, non ergo id ipsum est eruere uitium, quod serere uirtutem. multo igitur amplius operae insumendum est in utroque horum, quam in alterutrum. porro autem cum utraque agitare mihi prouincia fuerit, in tam praepedito negotio praesertim magis mira est parcitas quam prolixitas. nam cum sese undeunde clarescentes atque ostentantes proderent aliasque multipliciter progignerent, latius dicendae causae praescripsi numerum, modum statui, limitem fixi, ne uel in aciem plures necessario proferrem uel diutius rato certarem uel longius iusto procederem. [*]( 4 ait] aut BHIB, ut A adnersus libri praeter CGM et Seh. 6 negotium B dextraere At, destrae B 7 spaerun AC, speram GHLBS 8 negaaerat B 9 uerbis sermocinati samns desimil codtx B 15 alterutro p\', fortasse atrmnque in lin. ante- cedente scribendum in ante utraque add. Mb 16 praepedito b, predito M, praediti G, praedici C, praedicti ABHS (L deest), praedicto DEF, praedicti laboris Sch. e cod. T 17 nnde CFG, andecande p* 18 proderint ABCDHprodiderint Mb aliasque ABHLS, alioeque DEll, aliaque G maltiplicer B, multiplices DEF aliasqae maltipliciter pgignerint om. M1, add. M* in % marg. 19 progenuerint b discendae Mb 21 certiorS S, certiorem L procederemus L )
Te nunc, quisque ille es aduersus cuius scripta nosmet iniuria scriptorum tuorum dicere conpulit, oro quaesoque non obirascaris mihi, neque enim conuicium rettuli neque rependi maledictum. solam tibi pro falsitate ueritatem haud pari uicissitudine reponderaui, illis ego quae, quo magis tua, tibi magis noxia sunt aduersarius sum eroque atque uti eisdem ipse quoque aduersere causa tui suadeo. pauca haec et exilia, prout arctum temporis siuit, responsa redhibui, tu tecum utrumque pensato et inter me teque personam iudicis sumito adhibetoque iustitiae libram. si lanx nostra pronior et uero grauior, non pigeat neque pudeat a transfugio refugium facere et a falsitate sub ueritate cedere. sin, quod ego nolim nec faxis persuasu istuc, uti(que) obstinatio est, edito pro sententia tua aliquid publicitus lectitandum neque nomen occulito: [*]( 2 a suo—conflictore] suo-conftictori M 4 quisquis p scripta om. L 5 iniuria LS, iniuriA Mb compluit B, comlit Å 6 redtuli BH, rectuli A, retuli rell. et editores 7 aut , ABCGH, haut S par p 8 ego quae] ergo quae B, egoque. b quae om. Sch. quo om. p\' tua tibi in ras. B 9 alterum magis om. G et p eiusdem BC 10 aduersare A Mb causis tuie Mb 11 sinit Galland. 12 summito M, submitto b * 13 adhibitoque libri et editores, corr. Barthius iustitiae] si add. A lanx E\', lancz C, lanze G, lance reU. nre G 14 repugium ABCHL, repudium Sch. 15 sin DEF, sint reZl. quo ABCGH*M nullim A ne faiis G, ne factis M, nefastis b 16 per suasu istuc HLS, istuc persuasu Seh. e eodice T, pro suasu istuc ABC, persuasum istuc DEF, p sua suasti boc G, p suasQ istud M, istis persuasum est b utique scripsi, uti libri et editores edito] et ita M, cόrr. M\'in marg. pro sententia tua aliquid scripsi, pro sententia tuau-DGM, pro (pre F) sententia liquid (aliquid E) CEFHLS, psentia liquid Å, psentift liquid B, pro me sententiam liquido Sch. 17 publistitus S lectitandam Sch. occulito GMb Sch., occuli ABH (L deest), oculi S, ocule DF, occule E, oculo C occulito] respondebimus add. b, quo add. ABHLS, cum add. DEF, quoniam quo add. Sch. )