De Statu Animae
Claudianus Mamertus
Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.
In illud nunc magis nisi contemnis aduertas animum, ut tibi, in quantum se uideri dignabitur, mensurae ponderis et numeri uis diuina pandatur. dici nempe deo legimus: mensura numero et pondere omnia disposuisti, quo potissimum testimonio in id scilicet usus es, ut exinde probatum uelis animabus quoque nostris corporeas quasdam inditas quantitates. uideamus ergo igitur mensura haec, pondus hoc, numerus hic ubinam loci fuerint quandoue esse coeperint, ut ad istorum quasi exemplar deus uniuersa formaret. si nihil increatum nisi creator est, haec ergo creata sunt. si creata sunt, non igitur omnia deus mensuris numeris ponderibusque disposuit, quando quidem haec ipsa non secundum ista formauit, sed auctoritati diuinae obuiare nefas est, numeris ergo ponderibus et mensuris uniuersa creata sunt. mensura ergo pondus et numerus creata non sunt: non enim secundum eadem creata sunt omnia, si et ipsa creata sunt. hic omnibus. cogitandi uiribus enitendum est, ut quoquo modo possit agnosci non hoc esse pondus principale quod penditur, sed quo penditur, nec eundem esse numerum qui numeratur, sed quo numeratur, nec mensuram quae metitur, sed qua metitur, sicut item non hoc est magnitudo quod magnum, nec hoc aequale quod aequalitas, nec hoc pulchritudo quod pulchrum. [*]( 5 Sap. 11, 21 ) [*]( 3 nisi contemnis] si contemnis JJl, si contendis b aduertas Mb, aduerte G, adaertes reU. et Sch. 4 si 0 ó numeris B pendatur p* nempe] de add. pi, cf. pag.105, 13 7 exinde Mb, ex C, eziii reU. et Sch. probare Mb 8 uellis BCH, uelles DEF Sch, 9 ergo om. libri praeter M et editores 10 ceperint BCELJMB 13 ponderibus Rp* 15 auctoritate CHR obuiari b 17 non ante sunt DEG Sch., om. reU. et b non creata Sch non enim Mb Sch., quia non reU. et p* non enim - sunt om. C 18 eandem ABG1HR omnia creata sont S si om. p 19 cogitandum b quo ABDFH1 R Sch. 20 hoc om. CG 23 non] in R haec b )
Omnia etenim corpora, quibus quidque uel numeramus uel pendimus uel metimur, et numerabilia sunt et ponderabilia et mensurabilia. nam et numeris in corporibus certus est modus et pondiculi trutinae certum est pondus et decempedae certa mensura est, a cuius magnitudine et citra recurri licet usque ad uncias et semuncias et usque ad minimum, citra quod nihil est, et ultra item progredi usque ad maxima et ipsius quoque mundi inaccessa nunc sensibus spatia. habet enim certum magnitudinis modum quidquid finale est. proinde mundi moles uniuersa, quoniam ex finitis est conpacta corporibus, quippe cum alterum corpus alteri finem faciat, procul [*](1 sop se L 6 ifl om. B pais AB1GGR 7 quadrandi Mb, quadrati reU, et Sch. 9 forum] quadratum et cum forum add. C quadratum maius ABDElF, qaadratum maius quadrum B quadrum HLS quadrum Sch. 14 quidquam G2 Sch., quanquam b, quicquid p, quioque ez quioquam D numeras B 15 et ante numerabilia om. Galland. numera (omisso bilia sunt) A 16 numen. M, numerus b, numeri rell. et Sch. 17 pendiculi LSb, pondinseoli A traeinae A, trotinae CН2 B pondus est ABDEF r » decempede 8 18 certo S citro HLMBSb 19 semioncias M editores, semiuntias DB 20 citro Mb 21 BMdi 8 oensibus p* 22 modum] pondum B 23 molis ABCHMB b comparata C )
Nunc si placet, quoniam mensuris ponderibus et numeris omnia disposita sunt, eorundem in creaturis signa quaeramus. imum certe elementorum omnium terra est. in rotundo scilicet illud imum constat esse, quod medium est, quia in rotundi extimis imum non est. quaelibet ergo terrae pars magna uel minima aut lapillus exiguus uel minutissimus puluisculus, qui puncto uisibili contingi nequeant, habent et mensuram pro modulo sui et numerum pro ratione partium, quibus distant superiora ab inferioribus, dextra a sinistris, a posterioribus priora, unde etiam quamlibet minimum diuidi in duo potest, quia corpus est. pondus uero illius hinc animaduertitur, quod hoc ipsum minimum ab origine sua sublatum et in aqua, superiore uidelicet elemento dimissum motu infatigabili non quiescit, donec naturali pondere ad solum terrae perueherit. hunc ad modum rationis tramitem in reliquis tene corporibus, quia et aquae guttula, quam digito tincto sustuleris, habet scilicet pro magnitudinis modo mensuram, pro partium distantia numerum: lege ponderis si dimittas eam in aere, non residet nisi ad sua peruenerit. aeris quoque ratio par est, cuius [*]( 1 et om. A 2 per post ergo om. Mb uidit B 3 corporea Mb, corpora rdl. et Sch. 5 ponderibus om. C 6 eorundem E* Sch., earundem rell. et b 10 nimia H1R aut] uel D, ut editores praeter p1 11 nisibilia ABF1H1R contingi supra rasuram scripsit D\'2, contigi M nequeãt M, nequeunt b, non qaeat reTL et Sch. habet libri praeter M et Sch. 13 sinixtris M 16 hoc om. ABDEFR Sch. origene S sui Rp* 17 uelicet A 18 solium ABCHIB, solidum DEFGP 19 hinc C, hanc HLRS reliquis] oportet add. Sch., liquet add. Barthius tenere BCH1MR Sch. et Barthim, teneri b 20 quo G aqua BHtB guttulam libri praeter M et Sch. quanquam p habentem libri praeter M et Sch. 22 eam om. libri praeter M. et SeA. aerem DEFG Sch., cf. Ziti. 16 resistit G 23 a B Buperuenerit R pars Bl G par eet] parem B cui BDF )
Ecce patuit nihil esse corporeum, cui non sit mensura pondus et numerus. nunc quoniam eorundem est et partilis unitas et locale pondus et magnitudo mensurabilis, utrum tria haec eatenus in anima, ut in corpore sint, quaeramus. magnum. [*]( 1 : sap LS 2 quo om. C 3 decidat G, discedat Mb 5 licet C quid S, quod Sch., quae B, q HLR mundus AB, mundiSs F, mund B mundum] sciant add. Sch., qui totum hunc locum potissimum e codice T suffragante et codice P se constituisse affirmat, qua de re equidem ualde dubito 6 tertia M editores, om. rell. est] quarta add. DEFG, quarto add. rell., uocem clelevi, sic etiam ignis elementum quarto hic et loco quod post constitit inserit Sch., quarta tenendum et post constitit inserendum censet Hartelius: qaarta (scil. pars) sic etiam ignis elementum praeeunte Barthio, qui tamen quarto scribit 7 quia locale est om. Sch. loca e B 8 finale] est add. Gp1 et Sch. finiale L saepius mensura p 9 snpernorum coni. Barthius 10 tanto p* eo ante maiorum inserit p maiorem BHlB 11 subtilior E, subtili Sch. magna partes M, magnam partem b 12 idem p elementum Mb 17 quoniam] et add. libri praeter GMb et Schottum 18 et locale] edocale B 19 haec] et add. BDEF Sch. aut A BCH Sch. sint S ) [*]( 8* )
Animaduertisti, ut arbitror, haec esse in corporibus signa numerorum, quod scilicet numerosa sint corpora, quae sibi secundum praestantissimam numeri aequalitatem partium parilitate respondeant, ut quoniam unius ad unum et duorum ad duo et ad tria trium summa aequalitas est, sic itidem illud numerosum corpus esse dicamus, quod rata dimensione [*]( 1 altitudine et latitudine R 3 qu//dq- D, quiq L, quioquid G1 editores, quicq, 8 4 transcensio S 5 creaturam cerne M editores 6 magnitudine ABR 7 hnmang B capax] et pai Mb est om. p* eius] animae b, animae eius p quae] que uia D»FP, unda (quia?) T, qui et (qui supra rasuram) L, quae et S, qua Sch., qui R, quia p* 8 eius om. p et Sch. est om. A 9 non inclusit Barthius . 10 isti A ergo BD EFMS editores perconatum C, percunctatum ABDEF 11 sapicntiam R sic censeo] succenseo R 12 sapientis (sapienti b) anima sapientiae capai est editores sapientis — molem add. M* in marg. 14 non om. Sch. sinet libri praeter AGM in loca est R 15 quo Mb humana BB 18 quae] corpora denuo add. ABD EF 20 adno R 21 est] sit Barthius, qui lin. 20 post unum mente eat supplendum censet sic] sed p idem Mb 22 numerorum ABC dimessione A )
% Restat nunc ut de pondere disputemus. corporum pondus illud esse patuit, quo eadem in regiones suas, unde primordialiter exsistunt, naturaliter feruntur nec quiescunt, quoad usque transmisso elementi alterius spatio in sua perueniant. animae uero pondus uoluntas est eius, quae proprie magis amor dicitur, quo scilicet uel se ipsam uel alia quaelibet [*]( 1 humanum] exemplum add. A 2 spetie D, spatio editores 3 ut] et R 5 continentiam ABE1 6 repperiamus DFS, reperiemus BCMb, reperiemur AIP, repperiemur R, reperimus Sch. (an uoluit repperimus?) 7 sibimet] simet C, et add. b concinere ex continere E 8 temperantia R 10 quicque ex quicquam D, quicquid p, quicquam Sch. 11 quod G 13 dignoscat BDE FGH 14 et haec tria et decem AB, et haec tria et septem decem DF Sch., et hec tria et septem decem E trea HS saepius 15 humana anima HL ..... 16 adpareat ABDElFp7 17 intellectuabiliter ABDFHLRS Sch. 18 restant R ut] et R 6 disputamus S corpore ABHR, corpori LST 19 potuit C 20 fef AB 22 eius est S 23 alia E\'T Sch., aliam rell. et b alia quaelibet] aliquamlibet S quaelibet H, quamlibet D FGLP, quemlibet b )
sic et incorporaliter cuncta supereminens unitas praecelsissimae trinitatis mensura est, ut aiunt, sine mensura et pondus sine pondere et numerus sine numero. pondus ergo, quo haec eadem secum ineffabiliter unum sunt, caritas est patris et filii, quoniam spiritum sanctum apostolus proprie insinuans: [*]( 9 Matth. 22, 37 ) [*]( 1 amat anima K1, amat animam G, amat MT Sch., anima S1, aniinam reU. (S* praeterea diligit add. in fIIarg.) sibij siue A 2 Ccorporea 82 4 quodcumque p* 5 numerus BHlR 7 scdm B cogit secum D uel ante meminisse om. M editores 8 ualeat R feruescit] se suescit R 9 diligis CHR deum om. B 10 ut] et R 11 feratur LPps 12 patrium AН1, propria. BF 14 consilium] consilio ABHIR 18 sic et SeA., sicut libri et b incorporaliter MR editores, incorporabiliter C, ftU incopaliter F, inconparabiliter rell. pcellissim§ S, praeoollentiasimae b 20 ergo] uero mauult Hartdius 22 quoniam b, n qum ill, quem reU. et Sch. insinuas R )
Sed quoniam nunc tempus aliud est, quam ut de quaestionis huius praeeminentia copiosius disputemus, tantum scilicet in his moratus sum, quantum prudentibus satis arbitror, quo adplene cognoscant nullas in anima corporeas esse mensuras uel localia pondera uel partium spatia, sed illud ab ea percipi, quod nec locus capit nec pondus mouet nec diuisio minuit, modo tu, arbiter docte, probaueris iustam gnarus ferre sententiam, anne sit locus quod inlocale recipit, an partile quod secari nequit, an mensurabile quod infinitum capit. nunc ad Philolaum redeo, a quo dudum magno interuallo digressus sum, qui in tertio uoluminum, quae πεϱὶ ῤυϑμών xαὶ μέτϱων praenotat, de anima humana sic loquitur: anima inditur corpori per numerum et inmortalem eandemque incorporalem conuenientiam. item post alia: diligitur corpus ab anima, quia sine eo non potest utisensibus. a quo postquam morte deducta est, agit in mundo incorporalem uitam. non ego nunc rationum tramitem et nexuosissimas quaestionum minutias reuoluo, quibus haec probabilia quo uoles aduersante Philolaus efficit. in quae si quis uel curiositate uel studio forte flagrauerit, de [*]( 5 preminentia BS, pminentii R 6 quoad plene plerique editores, quo plene p, quod ad plene BD 10 probaberis AMb iusta M Sch. in textu, iustam idem in notis ignarus libri praeter E2GM et Sch. 11 an nescit A 14 quae om. BDFHLMS, quod A REPI PTTMON ABCDEFHLRS, REPI APIGMON G, epithmon M, ϱνϑμών (omisso πεϱί) b KAH MHTPON ABDEF, lCAE METPON CHLRS, KAI METPOT G, cametpon M 15 inditur C, indigitur R, indutur G, induitur p* 16 inmortale ABDFR, immortalitatem E\' 17 p aliam B 18 ea B\', eo ex eb S 20 uitam incorporalem libri praeter M 21 et] per Galland. 22 qui A, quod Mb, quoad Barthius uolet Barthius ad- . uersanti p Barthius efficit CGMR, effecit rell. et Sch. 23 flagauerit B )
Archytas perinde Tarentinus idemque Pythagoricus in eo opere, quod magnificum de rerum natura prodidit, post multam de numeris subtilissimamque disputationem: anima, inquit, ad exemplum unius conposita est, quae sic inlocaliter dominatur in corpore, sicut unus in numeris. quid, quaeso, praecelsius potest dici, quid uerius? ad unius uidelicet exemplum conposita, quia ad unius imaginem facta est. et idcirco unus est exemplum principale formarum, quoniam formabilia ab illo formas capiunt, qui non coepit., Hippon Metapontinus ex eadem schola Pythagorae praemissis pro statu sententiae suae insolubilibus argumentis de anima sic pronuntiat: longe aliud anima, aliud corpus est, quae corpore et torpente uiget et caeco uidet et mortuo uiuit, unde autem, [si] hoc est, quo principio nescire se dicit. sed non ita nunc omnium philosophorum Pythagoricae familiae sententias persequor, ut easdem copiosius aggerando de alienis admodum uoluminibus meum faciam satis \' arbitrans memet principium Pythagorici gymnasii de praesenti quaestione scita euidentia protulisse, certus scilicet \ eminem [*]( 1 auriet CMB, auriat B, hauriat DEFp1 Sch. auctoritates BRlB 2 eundem] mediurq, coni. Barthius 4 quo C pa- Bcitur CGR 5 arcitas AHCFHLMBS, architas E . itidemque coni. Barthius phytagoricua S, phitagoricus R 7 utilissi- 1 mamque Mb 9 unius BHtRSt 10 pcellius 8 dici potest G editores ad] aut A 12 formatum Sp* 13 coepit BHSp, cępit FL, cepit rell. et editores 14 hippon metapontinus scripoi, hyppon mettapontinns O, ypomme (yponme HLBS, ipomme M, ypomne C, yponne D, hypomne PT) tarentinus rell., hippomenes tarentinus Sch., eromenes tarentinus b promissis R 15 scientiae S insulubilibud S 18 si uncis inclusi et post dicit interrogationis signum, quod praebent editores, sustuli 19 dicitur ABD HLBSp* non om. S 22 pythagoricae ABHLBS1 23 scilicet] qui in hoc add. Mb )
Igitur Platon procedat in medium, a quo uere claret quam magnum in semet bonum genus humanum neglegat nostro praesertim saeculo, quo dictis factisque caelitus editis eotenus religio conclamata est, ut paene iam credendi labore submoto tepore fidei scientiae fructum capessat laborisque mercedem opere non patrato percipiat. quo fit ut mirari admodum digne nequeam huius Platonis animum, qui tantis equidem saeculis ante puerperium uirginis, ante incarnationem dei, ante hominis resurrectionem, ante praedicatam summae trinitatis in - gentibus unitatem ineffabilem una tres in diuinitate personas laudabili ausu, mirabili ingenio, inimitabili eloquio quaesiuit inuenit prodidit, patrem deum paternamque mentem, artem siue consilium et utriusque horum amorem mutuum unam summam aequiternam indiuisam diuinitatem non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse conuicit. persuadere mihi non possum, quod philosophi huius anima corporea fuerit, ac ei forsan praecipiti lapsu stultitiae ulla anima corpus esse iudicanda est, illas equidem corporeas iudicauerim, quae [*](1 doctorum refutare S refhtarim b quin] qui in BCGH LRS, qatl Mb 2 gorgiadis libri praeter G didiodoras B, uiodores R 3 posteris BlPB, posteres IPLS 4 multitudinem JDEFM editores uelin B, uel in HB, neli in 8 8 quod B eatenus editores praeter b 9 credendi OeiGMb, credentibus rell. et Sch. 10 tepore Barthius, tempore libri et editcwes capeecat ABF 12 buius - saeculis om. Mb animam Sch. quantis BO 13 puerperum BC dfii B 15 una Mb, unum reU. et seh.. ineffabilem unitatem, ineffabile unum suadet Sch. 16 laudabilia usu M, laudabili usu b ingenio] studio D* imitabili MR b eloquio] ingenio B 17 arte siue consilio Mb 19 diuinitatem) aeternitatem Mb ita non solum S 20 sed] et add. Barthius conciuit ABHRS, coneciuit L, concinit Sch.)
In Phaedro autem Platon de anima sic pronuntiat: anima, inquit, inmortalis est, quae semper a se ipsa mouetur et aliis causa motus est, corpus autem per se non mouetur. non ait tantum: mouet alia, sed: aliis causa [*](12 Cic. de orat. I 5,17 15 Cic. de orat. I 6, 20 20 Plat. Phaedr. pag. 245 e ) [*]( 1 se om. BEFHLBSlb se corpus esse Sch. se esse A 2 scientiae S 3 de ante hominibus add. Sch. quos] cur AB HLRS1, ut DEF quos cum conuiceris amentia ea teneat coni. Barthius inscientia BDGMb, insitia B 4 nihil hominibus B 5 uindicent Bartkius in om. Mb 6 spuAa spuunt M, % spuma. conspuunt b 7 alios S decipiunt] alios add. libri, del. S* Sch., illius pro alios scribi iubet Barthius 8 plato DEF HL crassa p phedrone D 9 gnarum] ignarum AXBCDX F1 H1R1 uerborum ignarum om. 01 12 aratore G de oratore libro primo B scientia om. Mb 13 conprehendarum CF GHLBS, conprehensarum A 15 et florescat B 16 subest res] sub efores B 17 aratore G 18 haec b 20 phaedrone DF plato DEFB nunciat Mb 21 ipsa om. ABDEF )
Idem Platon in libro, quem negl ϕυσιxής scripsit: anima, inquit, animantium omnium corporalis nonestipsaque se mouet aliorum quoque agitatrix, quae naturaliter mota sunt. in Phaedone autem sic apud eundem Platonem cum Simmia et Cebete aliisque philosophis Socrates loquitur, ut cum uideamus illic ualde consentanea nostrisque oppido coniuentia pronuntiari, quae non solum [*]( 17 cf. Apul. de dogm. Plat. I 9 ) [*]( 2 proprium] ut siAt lapides et ligna ceteraque insensibilia. add. b ex glossa in M superscripta 8 uoluntaria A 4 pene M b 9 motus causa libri praeter CE2GM est om. libri praeter Eta et b Sch. 11 posse] pse B, posse et D&FGp1, iusta coni. Barthius omnes uoluntates R 13 nec AelMR 14 faciemus A 16 habeat libri praeter CGM 17 idem CM editores, item rell. plato DEFLM πεϱὶ (pvaixijs scripsi, perifisicis (p ifiaicis) BCDEGHLMS (in marg. man. rec. πεϱὶ ϕυσιών), pery fisicis A, peri fysicis F, pi sysicis B, πεϱὶ ϕύσεως editores 18 amantium ABHlB 20 immota G pbedrone libri praeter L 21 siminia R, symmia S cibete ABCM, cybete rell. 22 socratis ABClPMRb 23 conuiuentia AC, conuentia B, conuentia F, conuenientia DEp, quod Schottus (mallet, fauerent modo libri\' )
Haec ad uerbum ex dialogo philosophi admodum principis excerpenda atque huic nostro inserenda uolumini ratus sum non arbitrans fore quempiam inlectamentis fallaciarum corpo. ralibus obsistere solitum, qui hasce repugnantias in semet ipso sentiens disparium naturarum corporis atque animi teste se in hoc ipsum sibi non indiscussis equidem longe maximi inter philosophos uiri disputationibus adsentiatur interque animum corpusque suum praeside ratione disceptet, quidnam sit illud quod, ut aiunt, corporeus animus ab omni inuentione occursante sibi semper extrarii corporis praepediatur obstaculo aut cur extrarium corpus in reatum uocet, quod semet a contemplatione ueri deuocet, cum sibi ipse sit inpedimento, si corpus est. sed super his non argumentabor. ipsa per se nimirum ueritas claret nec ornamento aut adiumento extrinsecus indiget, quae et pulchrior et fortior nuda est.
Hinc egomet testium meorum indefensis hactenus mihi testimoniis utendum ratus sum, quia penes illos tantum, qui toto sui admodum corpus sunt, de hisce ueritatis uadibus dubitabimus. uerum quid hic idem Platon in Hipparcho, quid in Lachete, in Protagora, in Symposio, in Alcibiade, in Gorgia, in Critone, [*]( 3 philosophorum — principum p* 4 excerpendam B, exerenda G 5 illecta mente Mb corporibus libri praeter DEF et b, corporis sui Barthius 7 testem pl Barthius 8 non om. Gal- . land. indiscursis S, indicet discussisque Barthius, discussit px I 9 assentantur 8 10 prae consideratione px suum//// ratione (praeside add. man. sec. in marg.) S 11 inuentione] ueri add. G o 12 accnrsante p 13 extraneum B inreatum S, increatum p* quod-deuocet om. ABDEF 14 reuocet GaXland. 15 super bis B non om. Mb de argumentabor M, deargumentabor b 16 ornamenta BD1H1R 18 eorum Mb indefessis AJ?lMb, indefensus Barthius J9 utendis Mb 20 uatibus Mb dubitamus Mb 21 uerum] nunc add. G hic om. S idem) id est B ypparcho RS, ipparco M lacita ABCMB, lacyta rell. 22 simpotio DEFR, simpocio M, sympotio reU. )