De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

IIII. ABHINC DE STATV ANIMAE DISPVTAT.

Status nunc animae humanae, hoc est imaginis diuinae uocatur in dubium. haec nempe est tertia illa quaestio, qua iste necessarius meus discernendarum naturarum causas ingressus spiritum uitae corpus esse pronuntiat adstruens se super hoc praeiudicatae auctoritatis patrum scita proferre, quos quidem non tam aliquid sibi perceptu mentis cognitum definisse, quam quaedam opinatos fuisse commemorat. et quia ipse, quantum loquitur, non tam probatae rationi aut intemerandae auctoritati, sed humanae magis opinioni concessit, id inpenso opere nititur, ut spreta auctoritate diuina, omissa quoque ratione perspicua, clausis ut aiunt oculis sibimet adsentiamur. Quicumque de deo ueraciter ac pie sentiunt, nihil ab eo [*]( 1 potius falso suspectum Barthio patronicium C 3 innenietur Mb perferendum ABlF, proferendum DP 4 unius B 7 se] 5 M, unde est qui b quod admodo B utroque loco 9 demolienda coni. Schottus 10 his ont. Mb sufficient libri praeter B2E2M, sul/ficient B 14 quae Bl, quam B\', que EF, quia CMBb, quod D 18 quidam p* preceptn CMX intemeratae b 21 in ante id add. G 23 pspicua HL 24 ad-. sentiantur Ob, adsensiamnr S 25 at ante quicumque add. b senciunt M, sensciunt F, sensi sunt BCHLS, sensi //unt 22, senserunt A. Sch. )

38
non creatum, quod creari oportuerit, consequenter intellegunt. causa enim creandarum rerum bonitas creatoris est, qui creare potens uniuersa quae uelit ut nihil bonitatis exercuisset, si nihil creasset, ita semiplena benignitate usus esset, si semiplenum aliquid condidisset. mirum autem uidetur subplemento rerum defore aliquid, si rosae flosculus non exsisteret, et non defore si incorporea substantia non esset creata. ne ergo non minimum aliquid, sed uel potissimum deforet creaturae plenitudini, debuit incorporea quoque substantia creari sed ad creatoris forte referatur iniuriam, si incorporeum aliquid ac sibi simile condidisse dicatur, quia simile deo nihil inuenitur in corpore. sed ab ipso deo similitudo dei anima dicitur humana, in corpore autem nulla esse potest similitudo diuina: incorporeum ergo erit, quod deo sit simile, humanus uero animus ad similitudinem dei factus est, incorporeus igitur est animus humanus.

V. QVOD INCORPOREVM CORPOREO ET INLOCALE LOCALI DIGNITATE PRAEPONITVR.

Omne autem incorporeum corporeo et inlocale locali et insecabile secabili et uiuens non uiuenti in naturae dignitate praeponitur. enimuero creator omnipotentissimus idemque [*]( 1 creatori 8 2 quae B 3 potest CMb uellit BH, nellet LS ut om. Sch. bonitas BC si nihil creasset om. Ml 4 semiplena - Ii om. G est BDEFHLS Sch. 6 rerum] esse add. Mb, quod transponi iubet post uidetur Barthius defuturum seruato esse p ros eflosculus M, ros et flosculus b, rosa et flosculua Barlhiwi, fore fl. AВ1, forte fl. B man. ree., flore fl. DEFP, rore fl. R existaret HB, ezisterent Barthius 7 defuturum p in corpore C, corporea p 8 sed] ne add. O potissimum] non add. MPb 9 oreari] creatori BB 12 ad R 18 incorporeum - inlocale scripsi, incorporene - inlocalis libri cum M in capitulorum iftdice, qui hoc loco incorporeus—illocale illocali praebd 20 inlocalem B 21 in] secabile-naturae om. M1 non om. A in om. G b dignitati B )

39
benignissimus substantiam omni corpore potiorem sibique similem si non creauit, quam I creari debuisse iam constitit, aut noluit aut certe non potuit. si noluit et non potuit, omnipotentia caruit. si potuit et noluit, quod etiam cogitatu est nefas, inuidit. non autem potest uel omnipotentia non posse uel bonitas inuidere. creare ergo incorporeum et potuit et uoluit, igitur et creauit. nisi forte dicas fieri non debuisse,, quod ille potuit uelle, qui non potuit uelle, nisi quod debuit facere. quid mihi nunc creatum non esse contendas, quod creari debuisse non dubitas? creari certe debuisse, quia cum creator incorporeus maximum bonum sit, et creatum incorporeum magnum bonum sit, et creatum corpus, quod nisi creatum non est, aliquod bonum sit, a summo deo qui est maximum bonum, sicut creatum est corpus aliquod bonum, ita creari debuit incorporeum magnum bonum, quia non conueniret omnipotenti bono, qui fecit omnia bona ualde, perfectionem plenitudinis rerum uel in minimis truncam facere, non dicam potissima non creare. sed fortassis adstruetur aut incorpoream creaturam bonum non esse aut bonum creari non oportuisse aut quod Oportuerit fieri nequiuisse. sed summum bonum incorporeus creator, magnum bonum incorporea [*]( 16 Gen. 1, 31 ) [*]( t i 1 benignissimus] si add. libripraeter Mb porionem A, portionem B, portiorem G, potionem B 2 si om. Itbri praeter Mb creauit] creatum G constat M\' in marg. b 3 aut corr. in et H 4 omnipotentiam RI cogitatum Mb 5 autem] ads AlB, adeo E, adest F, aest R 9 esse] fuisse G 10 creare ABCDEFH1 BS1 creare ABDEF certe] constat add. Sch. 11 et creatum-sit om. ABDF 12 maximum H1 quod-non est om. M1b 13 55 B aliquid S 14 si B aliquid S, aliquid Seh. 15 incorporeum] aliquod add. Sch. 16 quod mauult Barthius, sed cf. pag. 40, 2 perfectione B 17 in Mb, om. rell. minimil] rerum add. S 18 potissimam HBS Sch., potissimum Mb asstruitur G, adstruetur M, adstruatur b 19 bonam b Barthius 20 potuisse HMSb oportuit B 21 creator] ert add. editores )
40
creatura: oportuit igitur a summo bono fieri magnum bonum, et potuit omnipotens facere, quod debuit bonus uelle. creauit ergo incorpoream substantiam, qui non facere non potuit quod fieri debuit, nisi forte dicatur aliquid debuisse fieri, quod ille non fecerit: consequens ergo erit aliquid illum fecisse, quod non debuerit.

Sed dices mihi: si aliquod incorporeum creatum est, aequiperat ergo creatorem. de uero homine, hoc est de hominis anima quaerimus. non est haec aequalis deo, sed similis: similis utique quantum incorporea incorporeo, inferior quantum creata creatori, similis quantum intellectualis lux luci intellegibili: quantum mutabilis creatura inmutabili creatori dissimilis. aliud namque est ueritas, aliud imago ueritatis. sed sicut rei corporeae nulla imago esse potest nisi corpus, ita nequaquam imago incorporei inuenitur in corpore. nam illic ubi de creatione hominis Moyses loquitur, sic ait: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. ad imaginem dei creauit eum, masculum et feminam. diuinae istud. auctoritatis oraculum nec eloquio eludi potest nec argumento falli nec uirtute uinci nec arte uitiari. si imago dei est humana anima, incorporei uidelicet imago est, si incorporei imago est, incorporea utique ipsa est. at si incorporea non [*]( 16 Gen. 1, 26 et 27 ) [*]( 3 ergo] igitur L 4 ne si G aliquod AB1CE1FR decnisse p 5 cumsequens HR, csequens S ergo Mb, om. rell. et Sch. 7 dicis libri praeter Mb et Seh. aliquid AJBD* EFG Sch. 8 equiperat (aequiperat) libri, aequiparat editores 10 itaque D utique similis Mb, itaque similis Seh. similis utique-lin. 13 dissimilis add. L in marg. incorporeo dd. B man. rec. 11 creata] creatura C man. rec. 12 intellegibili] dissimilis add. Galland. 14 corporis G 15 imago] nisi add. G incorporea G 16 moysi ABlC\'EFHLMBS Sch. 18 suam S et fecit—suam om. S 20 diuinae istud auctoritatis] diuinitatis G 21 auctoris B\' 22 uitari p et Barthius, qui maie uitiari scribi dicit 24 aut p* )

41
est, incorporei prorsus imago non est. sed incorporei imago est, incorporea igitur est: nam quia creata est, non est deus, quia imago dei est, non est corpus.

VI. QVOD CVM OMNE INCORPOREVM INVISIBILE SIT, NON AVTEM OMNE CORPOREVM VISIBILE EST.

Sed subicis a nescio quibus, quorum tamen nominum nobis notitiam subripis, sic doceri, ut alia dicant esse incorporea, alia inuisibilia. tremendae scilicet peritiae tractatores, qui usque ad hoc penetrauere secretum: si alia incorporea sunt, alia inuisibilia, ergo incorporea non sunt inuisibilia. postponendum est igitur incorporeum omni corporeo, quia dicit per apostolum ueritas: quae uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. uerum tu creatricem creatamque substantiam ita discernis, ut alia sint incorporea, alia inuisibilia. inuisibile igitur omne corporeum, et incorporeum omne uisibile. istic egomet audeo sciscitari, inuisibilisne sit deus anne uisibilis? si corporeum negas, uisibilem non recusas. si inuisibilem dicis, corporeum confiteris. secundum hanc ergo sententiam, quae tibi nobisque sit procul, aeternus inuisibilis incorporeus deus aut [*]( 13 II Cor. 4, 18 ) [*]( 1 in corpore G sed] si G, sed si ABDEF 2 in corpore G igitur] non add. R hanc periodum sic scribendam censet Barthius: si imago dei est humana anima, incorporei est uidelicet imago. si incorporei est imago, incorporea utique et ipsa est 7 an BC in ras., a M nominum uncis incausit Schottus nominum tamen S 8 subrepis ABCMBb, surripis S 9 coactores LiS 10 usque ad om. G penetrabere B 12 corpore AB, corpori DEFP 13 uidetur B 15 creatumque B 17 inuisibile p la ista ABDFP ergomet B aoscitari b 18 an p corporeum B 19 uisibilem G incorporeum G 20 sententiam] tuam add. Schottus )

42
incorporeus non erit, aut uisibilis erit et aeternus non erit. quiddam tamen cogitare uoluit, sed eloqui non ualuit patentium nempe causarum doctor ignarus, quem dicere uisum reor esse quaedam corporea quae uideri nequeant, cum sit uniuerso incorporeo proprium non uideri, ac per hoc corporea quaepiam inuisibilia esse posse, porro incorporea nisi inuisibilia esse non posse. nam cum omne incorporeum inuisibile sit, non omne inuisibile incorporeum est. uox enim non uidetur et corpus est quamquam propter eminentiam uisus etiam quae ad reliquos pertinent sensus uideri dicamus, sicut saepe dicimus: uide quid sonat, cum sonus ad auditum pertineat, non ad uisum, nec tamen ita dicimus: audi quid lucet, quia praeeminentior ceteris sensibus uisus quae inferiorum sunt abusiue sibi uindicat, cum potestatibus eorum potentiam suam non misceat. quocirca et uisibilia sunt omnia quae sentiri quocumque sensu corporis possunt, si ad uisum cuncta referamus, et non omnia uisibilia sunt, si unicuique sensui quod sibi est speciale reddamus. hinc omnia scilicet principalia corpora quae dicuntur elementa procul dubio uisibilia sunt, sentiri experimur. ex quorum metrico pro portione conuentu, conpactis rate dimensionibus, uegetante anima uiuens corpus [*]( 1 noa om. DEFP Sch. aut] et DEFP Sch. ////uisibilis B et] M, cf. pag. 41, 14, itaque falso ant ABCGHLRS, aut corporeus erit et DEF Sch. quiddam CEGH}S Sch., quadam L, quidam rell. 2 ualuit Sch. eloqui scripsi praeetmte Schotto, coU. lilw. I cap. XXV, loqui libri ualuit GMb Sch., eualuit rell. nempe] quippe p\' 4 corporea quaedam S qua B nequeunt b 6 non om. Bl 10 uidere Schottus 11 pertineat ad auditum S 12 praeminentior BBS 13 sensibus om. SP 14 uendicat JPLb sunt ex sicut B 17 ante et grauem interpunctionem sustuli, quare Barthii coniectura at non opus est 18 hinc om. libri praeter M et Schotttm 19 quae om. B dicat M\' 20 metrica DEFH2 LPS2T Sch. in notis, metricae coni. Sch. in textu pro portione scripsi, proportionis G Sch., proportione rell. et editores pro portione] et add. p conuentu om. Galland. conpactie D\'EF2GMb, conpectis CH1R, conspectos ABD1F1H2LS, confectis Sch. 21 rite editores, arte coni. Hartelius uegitante B )
43
efficitur, quamquam multa sint, quae animata non sunt et uiuere negari non possunt. sed de eis loquimur, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt, sicut sunt animata rationis expertia. de quibus paululum disputatione dilata de nobis loquimur.

Igitur cum ex anima simus et corpore atque, ut corpus animus esse non potest, sic animus corpus esse non possit, animus qui sentit in corpore, etsi per uisibile sentit, inuisibiliter sentit. aliud enim est uisus, aliud oculus, aliud aures, aliud auditus, et nares aliud, aliud odoratus, et os aliud, aliud gustus. nec hoc idem manus et tactus. igitur tactu calentia frigentiaque discernimus, ipsum uero sensum tangendi non tangimus. nec frigus illic namque nec calor est. et gustatu dulcia atque amara sentimus, sed gustatum gustare non possumus. nihil enim uel amarum in illo uel dulce est. naribus odores accipimus, olfactum tamen olfactu non capimus, quia nihil olet olfactus, et auribus uoces haurimus, sed cum nihil sonet auditus, ipsum non audimus auditum. coloratas oculis formas adspicimus et oculis quia coloratae formataeque sunt, cernimus, sed uisum, quia nec coloratus nec formatus est, non uidemus: iuge namque uideremus, si luceret uisus, et audiremus semper, si sonaret auditus, et perpetuo odoraremur, si fraglaret olfactus, et indefessim gustaremus, si saperet gustatus, aeternumque tangeremus, si se ipsum tangeret tactus. [*]( 2 negare BR his AMb quaeue A 3 ratione Meditores 4 experta ABMb paulum CHLHS 5 loquamur B man ree. EGHLSb, loquemur Scb. 7 sic-possit om. p, quibus sttppletis Barthii commentis non opus est potest Mb 9 aures] nares AXBHLB, auris G 10 et ante nares om. editores 13 namque illic Schottus gustatu B, guetu Mb 14 amara] est add. R gustatum B, gustum Mb 16 olfactu b, olfatum HMR olfactu om. b, olfatu HMR 17 aurimus S, audimus LB 19 oculos quia colorati formatique sunt G quia] quf B\' 21 iuge namque Schottus, iugi* namqae S, iugiter namque Н\'L, iuginamque rell. 22 odoremur R 23 fraglaret T 1 EFSPLM, flagraret S, flagraret rell. 24 gustatus B, gustus M passim .. )

44
atque ut de ceteris taceam, si gustari posset gustatus, nemo posset esse ieiunus, nec extrinsecus adhibenda forent in quae semet sensus exsereret, si se ipse sentiret. aliud est ergo membrum per quod sentimus, et sensus aliud quo sentimus, quia inter inuisibile incorporeum et corpus uisibile est illud inuisibile corporeum, quod in nobis uisus, auditus, odoratus, gustus et tactus est: quae quoniam non nisi in animato sunt corpore, ex utriusque diuersi commercio eadem et corporea sunt et inuisibilia trahentia de corpore uisibili ut corporea sint, de incorporeo animo ut sint inuisibilia. non igitur iurta sententiam tuam illud erit inuisibile, quod incorporeum non erit, tamquam incorporeo uisibile et corporeo inuisibile esse sit proprium, quando quidem nihil inuisibile corporis foret, nisi inuisibile illud incorporei inuisibilitas faceret, quia in eodem, sicut supra diximus, homine et incorporeum inuisibile est anima et inuisibile corporeum, quod de corpore uisibili inuisibiliter agit anima.

VII. QVOD EX QVATVOR ELEMENTIS CONSTENT QVINQVEPERTITI SENSVS CORPORIS.

Iam uero quaecumque corporis sensibus tangimus, ita ad quosque eorum quaeque ex illis speciatim pertinent, ut in [*]( 1 gustare p possit ACHLMMS 2 possit ACHLBS 3 exsereret BCFB, exereret rell., exerceret b si se ipse] seseque ipse Sch. 4 per om. A quo ex quod A* quod G 5 uisibile ACDFH1PBS1T Sch., uisibilem B inaiaibile] et add. G corporeum BDFP incorporeum] est add.ACDEFH1M. Bb Seh., est B et om. G est om. ACDFGMBb, supencr. BH illud est E illud] aliud B 6 uisibile RS Mt Sch. nisibile illud S nisus om. G auditus om. MI, add. Jf, om. editores, iiuerunt autem post gustus 7 animsto] anima tota Mb 8 et corporea-iuxta om. M\', et corporea annt et inuisibilia: non igitur iazta add. M* in marg. 9 trahenUa — inuisibilia om. Mb 11 tnam om. BDEF incorporeum C 12 esw\' om. G 13 feret erit S 14 nisi nisibile Sch. 15 hominem B 19 elementa quatuor quinque sensibus committit ABBS )

45
communionem propriorum alios non admittant. est ergo inter uniuersa corporea solis lux sine dubitatione praestantior. haec ad illud supremum in uniuerso corporeo pertinet elementum, quod ignis dicitur. hinc est quod etiam in corpore humano principalem prae omnibus sensibus locum uisus accepit. ab interno scilicet calore cordis ac iecoris igniculi quidam indefessim scintillantes in cameram capitis quasi in caelum nostri corporis subuolant. ex quibus radii per oculorum media profusi ac lumini extero commixti corporum quae inciderint. repercussu retrouersim cedentes eorundem colores ac formas hauriunt. animaduertis igitur summum in elementis ignem, pulcherrimam in coloribus lucem, praecipuum in sensibus uisum. : hunc merito atque potentia auditus insequitur illi elemento compos, quod Graeci uocant aethera: qui licet aeris sit natura,, tamen quia quasdam quasi faeculentias e supremis suis deor-\' sum uersus uelut in fundum digerit, purior atque subtilior hunc procellosum aerem et naturaliter nubigenum et loco et dignitate supereminet. hinc est quod purissimus aer faciliorem. et longius potentem facit auditum. nam sicut oculi sine formis corporum atque extrario lumine contemplari nequeunt, sic aures nisi aere aut percusso aut flato non sentiunt. ita et narium sensus, nam sicut aer sonis inficitur, ut in auribus operetur auditum, sic itidem hic ipse inficitur odoribus, ut in [*](1 proprium A 2 corpora G 5 uisus] unus C 9 corporum} in add. p corporamq̃ /l S 10 repercusso ABJDFL, repercusaim Mb 11 auriunt R animaduerte G 12 corporibus G in ante sensibus om. C 13 potentiam BlB illf S1 14 compoB libri cum PT, quod non mutandum, sed singulari significatione dictum esse censeo cum Barthio (cfindicem), compar p licet] ez add. Sch. 15 feculentia se B e om. S 16 prior Mb 17 nubigoaum Mb, unde conicias exstitisse olim nubilosum con. Apul. met. 11, 7 18 supereminet om. ABDF 19 patentem Sch. 20 corporum formis S 21 flato G, flatu LS, flatu reU. et b, flante SeA., inflato Barthius, fortasse aeris aut percussu aut flatu scribendum est 23 scididem B ididem AFPT, ididem B hic om. M et editores, quamuis uoculam etiam in PT exstare Schottus testetur )
46
naribus faciat odoratum, quibus inesse naturaliter nisi adtracto aere non sentitur. gustandi uero sensus absque humoris adminiculo nequaquam agere se posse hinc euidens facit indicium, quod nihil sapidum, si accipitur lingua arente, sentitur. de tactu uero dubitari non aestimo <imo> elementorum, hoc est terrae esse simillimum.

Age nunc ut ad illud, propter quod ista tractauimus, reuertamur: en uisus et lucem et alia per eandem corpora contemplatur ac sentit. num quidnam sibi aliquid hinc usurpat auditus? rursum meatus aurium sonos et formatas accipiunt uoces. numquid hinc aliquid sibi uindicat uisus ? per antra narium generis innumeri capimus odores, nihil certe de his sentire ualet auditus. forte in saporum exploratione odoratui communicat gustus, aut ad sentienda aspera uel lenia gustus permittit aliquid tactus? ecce uox uisu sensu eminentiore non cernitur, lux perinde non auditur, uox naribus certe non capitur, gustu fraglantia non accipitur, sapor tantum in ore sentitur. [*]( 1 quibus-sentitur om. BDF, in E haec uerba add. man. a/nt. ita marg. adnotans: "aliua codex" nataraliter] constat add. M man. rec. in rnarg. et b adtractato M, attrectato M in marg. et b 2 sentire M, sentiri b 8 agfl/l 8, nigere G 4 iudicium DlMb sic B 5 ezistimo p imo scripst eoQ. libr. II cap. IIII, infimo uel faeci b, Ifimo uel faci M superscr. man. rec., infimo faeci p*, om. rell. et Sch., nisi quod infimo superscriptum exstat in S elemento E Sch. 6 hoc est om. SeA. 7 ut om. Scih. 8 en] in B eadem S, eadem p* 9 contemplatiaa A1BH1LR, contemplatiua S, contemplata uidet Sch. numquid H hunc C 10 sonos BFaB, sonas A1 11 uendicat H\'Ltsb 18 ualeat L fortis F saporeum F, saporem B\'CH\'L\'81, saporis B2H2L2S2,, saporemuB B 14 ad om. ABCF1GHLMRSb assentienda O, sentianda Hl, sentiendo B man. rec. leuia 0 falso, cf. libr. I cap. XVIII enuntiatum sic adornari: aut sentiendo aspera uel lenia gustus permittit aliquid tactui iubet Barthius uisu] hoc S add. 0 15 uisus Mb 17 gustus Mb, gustat\' S fraglantia DEFHlMS, flagrantia rell. accipiuntur B* )

47

VIII. QVOD OMNIS ANIMA EX NVLLO PRORSVS ELEMENTO AVT QVOLIBET CORPORE SIT FACTA.

Ecce habes omnigenum corpus ex omnibus elementis in fabricam corporis humani aeternae illius musicae uix cogitabilibus modis atque harmoniae ratione permixtum. elige nunc ex quo corporum genere anima sit, si corpus est anima. quia si non aut ex uno horum aut ex aliquibus aut ex omnibus corporibus est anima, non est corpus. sed quid nunc faciam? quo me uertam acutissimi et doctissimi disputatoris ingenio et arte praeuentus? qui scilicet intellegens nullum corpus esse posse, nisi aut principaliter ex nihilo creatum, sicut elementa sunt corporum, aut ex his analogica ratione formatum, animam corpus esse decernens maluit eandem ex uno principalium corporum fictam quam ex omnibus fuisse conpositam. callido uidelicet cautus ingenio noluit animae substantiam multorum corporum congregare mixtura, ne ex hisdem contracta principiis quibus corpus extrarium, si perinde diceretur potuisse formari, eatenus uideretur posse dissolui. quapropter aerem delegit, ex quo aut cui animam similem fore decernat adiciens testimonium sui nescio cuius auctoris, cuius haec uerba sunt: nonnullae sunt, inquit, spiritales naturae, ut angeli, [*]( 22 cf. pag. 10, 1 ) [*]( 4 inter hoc et superius caput quaedam excidisse arbitratur Bar- thius 5 humanae Mb, humanam coniecit uel potius omittendam esse uocem ut glossema censet Barthius 7 sit anima ABDEF 8 non] est b Sch. 9 anima] aut add. b Sch. faciamus B Sch. 10 qao me] quoue Sch. uertamus Sch., uertamur B 11 praeuenti Sch. 18 corporum sunt elementa Sch., corpora sunt elementorum Mb anima in B 14 corporum] aestimare add. Sch. e codice T 15 factam b 16 noluit] in add. G 17 mixturam A1B1DEFGH1R isdem BEFHB, eisdem DLS, iisdem Sch. (ef indicem) 18 quibus] unius C perinde GM, proinde reI. 19 formari om. HS itatenns coni. Barthius 20 elegit G et b ex glossa superscripta in M, diligit B decernit G 22 spiritales] aplendentis C )

48
archangeli ceteraeque uirtutes: ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae. haeccine mandantur uerba membranis? eo istud agitur negotium, quod agimus? omissis omnibus hac tantum lance pendebit, ut si animam aut ex aere factam aut aeri similem ratio discussa patefecerit, nunc in aduersarii, tunc in magistri sententiam pedibus ut aiunt transeam ueniam deprecaturus erroris mei. sin, ut est et egomet pro ratae ueritatis iure mihi uindico, non humana tantum, sed omnis omnino anima non solum non ex aere, sed ex nullo prorsus (constare) corpore ratiocinando probabitur, fas erit ut nobis aut consentias aut ignoscas.