XVIIII. DE ANIMA QVIA QVANTITATI NON SVBIACET.
Igitur si inlocalitas animae uel aliquatenus adparuit, cum nondum de principali, hoc est de rationali nostro disputauerim, inin quoquo utiqueutique incorporalitasincorporalitas atqueatque inlocalitasinlocalitas clariusclarius |adparuit : [*]( 1 recolet BCHB1 2 adoratur C 3 saporis B\' 4 lenia quaeque Mb, leoaqae HS, leniaque reU. et Sch., lenia quaeque p\' 7 toto] tota CDJEF 9 accepit B corporis] formae add. B 10 totum ABCHB 11 fraglantias DEF\'M&. flagrantias rell., fragrantias editores 13 digiti Mb, cf. pag. 73, 6, digito rell. 16 se om. Sch. 17 sentificat BDF ergo om. S accitare B 18 III/suadebis (erat uel in rasura) B 19 hominibus CG 28 aliquatinuS S 24 de ante principali om. Mb )
69
quatenus anima nec quantitati subiacet disseramus, quamlibet, ubi localitas non est, quantitas esse non possit, quia sibi ita mutuo haec eadem nexa sunt, ut aut utrumque in aliquo esse possit aut neutrum. ex illis Aristotelicis categoriis nulli prorsus subiacet essentia diuina, rursus anima humana non omnibus subiacet, porro corpus quodlibet subiacet omnibus. nam de deo non dicimus qualis est, quia non potest conparari quasi ad aliud, ut dicatur: talis est. nec dicimus quantus est, quia non mole magnus est, nec quid habet, quia nihil non habet, nec quo modo est, quia ipse modus est, nec habitum eius inquirimus, quia continet omnia, nec locum, quia non nisi corpus in loco est, nec tempus, quia sempiternitas est, nec actum, quoniam quietus agit, nec passionem, quia non patitur. iam decima, immo prima est ipsa substantia, de qua haec praedicamenta texuntur.
XX. QVOD ANIMA QVALITATEM RECIPIAT.
Humana uero anima sicut quantitatem non recipit, ita subiacet qualitati. nam si de quopiam quale sit corpus eius inquirimus, sic uidelicet qualitas corporis indicatur: flauus est ille, coloratus est, pallet ille uel niger est. sin uero de anima consulamus, ita nobis qualitas eius ostenditur: superba est, humilis est, iracunda, tranquilla est, ualde meminit aut celeriter obliuiscitur. quantitas itidem corporis si quaeratur, iure [*]( i 1 ne Mb quantitatis B, quantitate 8 quamlibet] licet et p\', licet PT Sck. in notis 3 adnexa JBarthhu esse] non add. A 4 catagoriis B 6 quodlibet corpus 8 8 nec] non ABDEF 11 quia continet omnia om. B 14 decimam R1 . 17 recipiat] quantitatem non cutn ABB add. 14, qui praeterea adicit claudiani capituli initium a uoee demutn lin. 23 quantitas sumit M 18 ista M 19 si Mb, om. G, sicut rell. 21 coloratns scripsi, ocolatns libri et Sch., aquilas Barthius pallidus II 28 est post u tranquilla om. b 24 quantas S quantitatisit idem B itidem] siquidem Mb corpns B* )
70
nobis dicitur: illius in pedes quinque protenditur longitudo, latus est duobus itidem pedibus, habet in crasso tantundem. num quantitas animae istis signatur indieiis, aut in illa longum uel latum uel spissum aliquid inuenitur? quod si ita est, tanto quisque maioris erit animae, quanto corporis corporis, nec umquam perexigui corporis hominem magnanimem uere diceremus, cum ingentis corpulentiae pusillanimes plerumque dicamus. sicut dicimus magnanimus Moyses\', cum rubri maris uias intrepidus ductor intrauit, et populi animi populus), qui hoc ipsum facillimum factum fore deo promittente non credidit. ecce populi totius animo unius hominis animum sine ambiguitate maiorem uidelicet uirtute, non mole, quoniam si mole, maior moles esset uel duarum animarum quam unius, non dico multarum. est ergo in anima qualitas, sed quantitas non est, quoniam quod adfectuum mutabilitati subiacet qualitatem recipit, quod uero non habet molem, non habet quantitatem. hinc est quod emoriens omne corpus animatum non amittit animam, sed dimittit, quia non egreditur quod non includitur, nec amittitur quod non tenetur. si enim tenetur, non amittitur, et si non amitteretur, non moreretur, unde non poetice, sed philosophice Papinius ait:s
[*]( 2 in crasso] ingressu R 3 nam Mb, iam Barthius animae) DOtI add. Mb 4 nisi Barthius 5 erit; eet HS capacior erit Mb 6 perexigaa AB magnanimom Gp 7 corpulentae B, copnlentiae S pnsillanmos libri practer Mbet Schottum 8 magnanimuB b, magnianimus M, magnas animus reU. cum PT moyses Mb Sch., moysei CHRS, moysi rell. cum PT 9 populos ABCBMl 10 factam FIGBMBSb, quod defendit diam Schot- tw in notis, factu reU. factum] esse add. ABDEFHBS II fore om. DEF 10 pmittente Mb 11 tocius GM animo 8 animo S 12 maiorem] dicimus add. Sch. 13 molis ABCG1H1MRb esset om. libri praeter Mb et Sch. 15 quodj si BDEF mntabilitate AB 17 demoriens (ri in rasura) B 19 teneretnr G 20 dimittitnr-dimitteretnr p* non amittitnramitteretur om. G uerba et si non-moreretur ut spuria exturbanda olim censuit Barthius, postea et si amitteretnr. moreretur scribi iussit: utrumgue falsissime non Mb, nemo rell. et Sch. ) 71
...odi artus fragilemque hunc corporis usum. desertorem animi. quod ut magis pateat, hoc ipsum diligentius uentilemus atque ab extremo uiuentium genere ad rationalem quoque uitam ordinatim gradatimque ueniamus, ut tria illa, memoriam consilium uoluntatem, quibus humanae animae confit unitas, uidere possimus, quamlibet rationali atque inrationali meminisse commune sit.
XXI. QVOD MEMORIA RATIONALI ET INRATIONALI ANIMAE COMMVNIS SIT ET OMNIS CREATVRA SIT HOMO.
Vnde non absque uero dicitur in memoria esse hominis pecudisque confinium. nam et nidos ciconiae atque hirundines post annum reuisunt, et equi stabula repetunt, et canes domi- \' nos recognoscunt. sed quoniam animae belluarum etsi imagines locorum naturaliter retinent, ipsius tamen substantiae suae scientiam non habent, in recordatione corporalium rerum, quas per corporis sensus hauserunt, necessario remanent et ratiocinandi non habentes oculum, non dicam supra se aliquid, sed se ipsas uidere non possunt. gratias ergo, si non quantas debet, at quantas potest, creatori suo totus homo referat, qui illi ineffabilis benignitatis largitate essentiam cum lapidibus, uitam seminalem cum herbis et arboribus, uitam sensualem [*]( 1 Stat. Theb. 8, 738 ) [*]( 1 usus B 3 mage G 5 gradiatimqae E 6 cmnfit DB, conficitur Mb, constat p\' 7 uerba inde a quamlibet cum sequenti capite coniuncta leguntur in Mb 12 initio Jwius capitis quaedam verba excidisse opinatur Barthius non] nunc HS, fiunq B 13 et] ad ADEFP, et ad Sch., om. 8 irnndinis B, irondines 8 14 reuersi eunt ABHPBS, reuerse sunt DEF, reuersae sunt SeA. 17 recordationS Mb 20 . ipsa C, ipsu ex ipsas B si] etsi b, et ante Bi add. M man. rec., aut pl 21 aut BD1EF2, uel Mb 22 benignitatea Mt, om. B . largitate add. M1 in marg. )
72
eandemque animalem cum pecudibus, uitam rationalem cum angelis dedit. igitur ut herbarum quoque et fruticum uitam incorpoream esse pateat eandemque non amitti a corpore, sed dimitti, quaero a te herbas et arbusta utrumne neges uiuere, an forsan dicas his ipsis uiuentibus aliquibus ut uiuant animas inesse. sed animata si essent, motu proprio non carerent, quia sunt quae mouentur motu non proprio. sentirent etiam uulnus inflictum. sed haec talibus non inesse uel de ossuum sectione et capillorum atque unguium praecisione cognoscimus, quae sine ullo sensu doloris abscidimus. est ergo etiam ibi uita, ubi non est anima.
Adspice nunc ad conficiendam hanc ipsam arboris uitam omnium elementorum particulatim semina conuenisse. est illi uidelicet terra in crassitudine, aqua in humore, aer in progressione, ignis in germine. si autem de aere est anima aut aeri similis, ut tu pronuntias, ergo arborem non negabis animatam, quia perspicuum est aeri similem illi inesse naturam. inferiora nempe rato rerum ordine a superioribus adficiuntur: transacto scilicet frigore brumali per conuersionem caeli recursu siderum calor superne ueniens aerem sibi et loco et natura proximum prius adficit. qui quoniam tanto gradu igni cedit, quanto ipse aquis eminet, per radices arborum uel quorumpiam germinum de terrae intimis aquas adtrahit eo quod ignis elementum omnia naturaliter rapiens tepefactum aerem ad se cogit, perque arboris medullam sicut ipse haurit [*]( 2 ad hertarum E in marg.: alins codex *beluaram quoque et adnotat 3 corpoream GR 4 utnunnam G 5 foraitan Jibri praeter CGM et Sch. aliquibos om. Mbt aliquas G 7 sentiret S 9 ossnum HB, ossum Mb, ossù S, ossium rett. et editores 10 agnoacimnt HS abscindimnB M editores 11 a uerbis ibi nita ineipit pag. 41 codieia L animata HLS 15 antem D, ant BCEFHLMBb 16 arborem] aerem R 17 animatum R aeris Q similem illi scripsi, aimili ABCH1MSb, similem DFH2LR Sch., illi G, illi similem E, simili similem mauult Hartelius 18 nempe rato] temperato DF Sch. ratJlo S a om. Ubri praeter Mb et SeA. efflciuntur C 20 snperueniens editores praeter p* 21 loca B 23 adtrait B 25 sicat] sic Sch. )
73
i l aerem, sic aer aquam, sic aqua terram. unde est quod etiam nos per fistulam uel cuiusce modi tibiam adtracto aere aquas indifficulter haurimus, et e puteorum profundis artificiose conpacto machinamento quodam sursum uersus unda. grauior ob naturam cogitur et aeris adminiculo in angustos tubulorum meatus ui conpulsa labrum tenus supra summum putei expressa prolabitur. haec ergo dissonantia contrariorum sibi corporum, ut quodlibet uiuens corpus exsistat, in quandam concinentiam cogitur nutu creatoris. ex his autem elementis quattuor, quae moderate musiceque in arboris uita sibi concinunt, si quid contra mensuram uel superfuit forte uel defuit, aegrescit arbor ipsa primum, dehinc emoritur ueluti uicta languore. cernis istic dissonantibus ab unitatis concinentia corporis partibus uitam potius a corpore deseri, quam corpus a uita dimitti. constat igitur omnem uitam nec localiter abscedere a corpore nec in corpore uelut in loco esse nec localiter corpori accedere.
Hic si causalium rationum secreta rimare, animaduertas licet [*]( 2 fistulam GM, fistucam BOHIR, festucam rell. hninsce modi Gp 4 snrsns nerao ABDE (in marg.: aliae codex sursum uersus\') FP 6 angnstiiB G tubulorum E in marg. alius codex adm deng, tabnlorum G, tu/lbarum D, tubarum E in contextu, tuborura rell. et Sch., tumorum Barthius 6 metos D ui] aut p labrorum C, labro DEFP Seh. putem Mb 7 probabitur R 8 ezistit A continentiam ACR1p 9 nuto S qui ABCF1 GHLSS1 19 moderat\' M1, corr. M* in marg., moderantur b Bar- ihius musice quae MBb, mnsice quibuB uel mnsicae qua coni. Barthim uita MRb, nitam rell. et Sch. ibi ABHLS, mihi R 11 supfuit B arescit b, quod suprascr. man. rec. in M 12 et moritnr G nita p9 langore ACM 18 istis Mb Sch. tn textu, ista ABE1FP Sch. in notis continentia A totum enuntiatum sie exaratum est in M, ut literis rubris unicuique voei superscriptis hanc uerborum collocationem esae librarius uoluerit: amnprqsocfdebgiklh 16 esse nec] esse non C corpori Mb. cmp\' B, ad corpus Gp2, corpus rell. 18 hoc M se b cansalibus p rimere G, rimares B animadnertis M Bliquet suadet Barthius )
74
defore fixis uiuentibus animam, sed non defore incorpoream uitam. atque ut unum aliquod ex omni seminum genere deligamus, granum certe tritici quantae sit magnitudinis scimus eiusdemque capacitate si admodum molem metimur. cuius si quid internum corporeum uidere uelimus, scisso eodem nihil . nisi tantum candentis farris adspicimus, quantum breuis capacitas tenuissimae cutis includit. ecce tibi in spatio corporali summam grani triticei. da tu nunc in hoc eodem granulo corporaliter mihi tumores germinum, herbarum uirentia, calamos stipularum, spicarum hispida, lenia palearum, pinguia frugum atque ex his indefessim multiplicandorum semina seminum, quae omnia in illo sunt granulo causalibus reposita secretis. nunc igitur aut cuncta quae de seminibus prodeunt intra eadem semina corporaliter ostende aut herbarum quoque uitam incorpoream confitere et pronuntia, si placet, corpoream hominis animam et corpoream fruticis uitam. quod quia nemo hominum incolumi potest ferre iudicio, transeamus ad animata uiuentia, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt.
Est ergo in pecude corruptibile corpus et mortalis anima, quae uitam corporis nec anticipat nec posticipat. uides ergo. uitae seminali, quam in herbis arbustisque repperimus, in corpore pecudis per adpetitus animae sensum motumque tribui, [*]( 1 fixis] uix hia Mb, mox his Barthwe, terrae fixis G 2 aliquid B diligamus ABH1R2, delegamua LR2S, eligamas G 4 eiasdemqae EG, eiusdem rill. et Sch., et eiusdem b oapaciiatis G, capacitatem HLRS ammodom ABCFWMR, modum G Sch., modi b molem Mb, mole rdl. et SeA. mettimar LB\', metitar D, mittimur BCH1R1, mittimus M 5 aolamas Mb isoiso B 8 granam tritici M, grani tritici b 9 calamOltipularam B 10 stimalaram C hispida] spida OMB, spicola b U indefessim Barthius coll. pag. 46, 7, indefessis libri et editores 12 cauaahb; M, caasalibet b, causaliter Barthius posita secretim com. Barthius 14 ostendere BCHlR 15 incorpoream H* Sp* 17 inoolomi RS 20 postificat R ergo] quod add. I reperimas Sch. 21 reperimas EM editores, inaenimas D 82 anima Sch. totumque C tribuit BH1 MR, tribuat Sck. )
75
sic tamen, si ipsum corpus conuenienter elementis analogice concinentibus probe ualeat, ut nutibus animae consentaneo motionis concordet obsequio. quo modo autem fit ut anima eodem nutu sanum infirmumque membrum dispariliter moueat? ecce ille laeuae manus uigore ualet, usum dexterae ictu ut adsolet humoris amisit: manus reliquo adhaerens corpori, etsi non in eodem uigore, in eadem permanet specie, nec tamen seruit nutibus animae. quid dicemus, pulsa exinde localiter cessit anima? et quo abiit, quo inde discessit? sed forte ad reliquam partem sui se contulit: sed iam totum corpus inplebat anima, et potest adici pleno quippiam quin superfluat ? ergo fortassis exhalandum est aliquid animae uel eructuandum aut quoquo modo digerendum eo quod non inte- \' grum corpus non integram capiat animam. haec certe absque. ambiguo consequi necesse est, si corpus est anima. quod quoniam fieri nequaquam potest, illud potius intuere quod non anima imperandi uim perdidit, sed uires seruiendi manus amisit. illo enim ut puta sanguinis inpetu coniuentium elementorum harmonia turbata corpori adimitur seruiendi possibilitas, et animo dominandi accidit difficultas et incipit esse oneri quod erat usui. non tamen anima mouendi uim perdidit, sed membrum conuenienter se necessariae motioni non praebuit, et in quolibet oculis capto, quantum ad animam spectat, remanet uis uidendi corporalia per corpus, sed organi membra
[*]( 2 continentibus A nt] et R Sch. motibus B 8 quo modo] qui G sit ut R, aicnt p 6 dextrae ediiores hictu CHR, iactu A 6 humeris R aliquo G aderens B 7 non in om. p 8 dicimus G 9 quod inde Mb 11 et CM, nec reJl. et b Sch., non p* qui in R 12 supereffluat p* 13 eructandum A editores quo modo BCDIPFR dirigendum GM 17 prodidit BCHLRS 18 coniuentium MR, conniuentium Sch., l conuenientium conuenientium E, conuentium CG, conuiuentium HLS, conuenientium ABDFb 19 adimittitur R, admittitur jp1 d 20 accidit GM, accipit C, accedit rell. et Sch. 21 eed Mb, ai reD. et Sch. 28 expeetat B 24 uiaendi A organa AD EFP Sch., organis G membra Mb, membrorum rell. et Sch. deficitur 0) defitiunt S ) 76
deficiunt, quibus potentias suas exserat ad sentienda corporea. sicut ergo ratione perspicua claret liquido non animam membro debili localiter pulsam, sed ab animae intentione uiuaci membrum languore torpens uelut quadam mortis uicinia dissidere: ita cum animalis cuiuspiam corpus dissonantia sui dissederit, recurrentibus ad regiones suas elementorum particulis anima non habens quo intentiones suas explicet pecudis deperit, humana requiescit ab his tamen tantum motibus, quibus corpus mouebat per loca ipsa per tempus inlocaliter mota.
Non se nunc aliqua ueluti corpuscula oculis mentis obiectent, ut animas positis corporibus quaedam loca aeris aut cuiuslibet elementi occupare credamus. intellectum tuum, si potes, intellege, cui soli cum angelo haec uidere concessum est. num quippiam in intellectu tuo longum, latum aut altum uides? num splendor ullius corporeae lucis ibi rutilat P num aliquis cantilenae modificatus et per tempus fluens canor illic insonat aut euanescentis fraglantiae suauitas halat aut aliquid istic corpulentum sapit aut aliquid molle uel durum localiter tangit? uisus illius clarescit prudentia, tenebrescit insipientia. auditus illius fallacia offenditur, ueritate mulcetur. inlocaliter illi fraglat aequitas, foetet iniquitas, uanitate tabescit, uirtute pinguescit. miser est contubernio stultitiae, [*]( 2 prespicua C anima B 3 uicaei C . 4 dissidere BarthUu, dissidens M superscr. maft. rec. et b, dissidentem libri et Sch. 6 diasederit scripsi, desiderit Mb, discinerit rell. et Sch., desierit p 6 recorrentibne B 8 tamen om. 81 9 monetur Mb 10 mentes AВF1H1B 11 animus B corporibus politis B 13 potest CS\' solo HS ncessum A 14 in om. S 15 illias p 16 aliqui CHLBS, aliquid Mb fruena Mb candor L 17 fraglantiae DEFMS*, flagrantiae rtlL, fragrantiae editores alat MBb, halatur AВDE1FGP 18 ista ABDE1F Sch. in notis, stio M corpulentia BDEF Sch. in notis, corpulentium Ã, corpolentum B mole B 19 tangit Mb, tangitur reU. et Sch. prudentia] sapientia Cp* 20 offunditur LS unitatem B mulcitnr CHLBS 21 illic M editoret fraglat DEFM, flagrat rell. )
77
beatus conplexu sapientiae. totus igitur oculus est, quia totus uidet et totum quod inspicit uidet, quodlibet autem corpus nec totum uidetur nec totum uidet. totus auditus est, quia totum quod audit totus audit, corpus autem nihil totum audit. et totus odoratur, gustat ac tangit, cum huius modi unitas et potentia in corpore esse non possit. hoc autem idcirco illi suapte natura est, quia ibi hoc est uidere quod audire, hoc audire quod olfacere, hoc olfacere quod gustare, hoc gustare quod tangere. sed occurrunt animae phantasiae corporum, quibus per sensus corporis adfecta non locis, sed fallaciis circumscribitur, et quia illorum tantum meminit, quorum species per corpus accepit, nihil esse credit quidquid tale non fuerit, nec suspirare potest illi patriae, de qua in hanc peregrinationem merito praecipitata est, cum peregrinari se nesciat. peregrinam se uero in corpore scire non poterit, si corpus esse se credit, unde uir ille, quem sui iam substantia non latebat, sicait: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. quid, quaeso, dici clarius potest?, omnia corpora siue crassa uel grauia, ut est aqua uel terra, siue tenuia et lenia, ut est ignis et aer, siue illa quae ex his confiunt seminaliter coeuntibus corporis nomine includi non ambigitur. quidquid autem qualelibet corpus est, dici potest leuius corpus, tenuius corpus, habilius corpus, sublimius corpus, clarius corpus, non tamen potest dici nisi corpus. apostolus
[*]( 17 II Cor. 5, 6 et 8 ) [*]( 1 conplexus AB 3 nec totum nidet add. Ax in marg. 5 cum 0 hiuus modi] cnins m G 6 nanitas BH1 7 suaapte BGHLM RS1 natur? G 8 olofacere ABCHR, olefacere EF hoc olfacere quod gustare om. libri, add. M* 12 quidquid] quod R 13 saspirari A, suspicare BCH1L1R, suspicari M1 14 nescit Mb d. o » 15 peregrinari Sch. 21 ual] et b & est aqua ut (ex ul) II Ol terra M 23 confinunt F, confiunt B, conficiunt C, conficiuntur Ia h D7p* 24 quaelibet S 25 abilius ex aliilius R ) 78
autem qui dicit: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, uidetur mihi quod nequaquam peregrinari in corpore animam diceret, ei eandem corpus esse censeret, quia si anima corpus est et peregrinatur in corpore, in sua ergo substantia peregrinatur, nec umquam poterit non peregrinari quae sine se esse non poterit. nulla autem res ipsam se ullatenus amittit, quia non potest quidquam esse post se. facilius enim est aliquid prorsus aboleri ne quidquam sit, quam se et amittere et sibi superesse. ant igitur anima corpus est et fefellit apostolus, aut si peregrinatur in corpore, anima non est corpus.
XXII. INTERROGATIO ADHIBITA QVALITER ANIMA PEREGRINETVR IN CORPORE.
Subicias his fortassis ac dicas: quo modo hic tan tum peregrinari dicitur anima eo quod sit in corpore? si resurrectionem probe credimus, in illa quoque aeterna patria non sine corporibus futuri simus. hic respondeas uelim, utrumnam idcirco nunc anima peregrina dicatur, quia in corpore, an quia in tali sit corpore? istud nempe corpus, ut supra memoraui, adgrauat animam non illo utique pondere quod pendi potest, quia si illo, eo quisque uiribus plus ualebit, quo magis corpus inedia uel aegritudo [*]( 21 Sap. 9, 15 ) [*]( 1 quid M editores peregrinemur A 3 animum p undem p esse corpus B 6 sine inse S se ipsam Sch. 8 nec R 10 anima] est add. Barthius anime B 13 peregrinetur acripsi, peregrinatur M cum ABBS 15 his om. ABD EF, hic G tantum om. R 17 credimus] an quia in tali ait corpore add. LBS 18 sumus DEFM editores 20 dieitur AE, dr BF corpore] moratur add. T Sch. an - corpore om. libri praeter COM, uncis inclwit Sch. 22 l utique quoque S eo om. JBLS, quo BCFBp* eollllqaisque E quisque] corpori add. JB 23 quo] eo p* mage G )
79
tenuauerit unde hoc quoque multum nostris adstipulatur rationibus, quod liquido claret secundum illam uitam, quae nobis cum pecudibus est, hominis animam exeso atque arido quam pasto ac succulento corpore magis onerari. quod eo fit, quia fessum corpus non ita ualet animi nutibus facili motu seruire et onerosa illi est non ponderis grauitas, sed agendi difficultas. ac perinde si belluinam uitam, quam nobis istic inesse manifestum est, cogitamus, corpus istud non adgrauat animam: si uero illam quae cum angelis erit adspicimus, adgrauat animam occupando eam atque inliciendo uel necessariis uel uoluptuosis defigendo eandem in pulchra corpora et a contemplatione summae pulchritudins abducendo. istud ergo quod uel esui aut potui necessario in salutem corporis opus <est, si plus quam opus) inpenditur, uel superflue uoluptatum nugis animus occupatur uel plagis ac doloribus per corpus adfligitur, adgrauari eandem et pro multitudine ac difficultate actionis onerari perspicuum est. et haec est illa peregrinatio, de qua dicit apostolus: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. cum uero ad illam corporis permutationem peruenerit qui meruerit, de qua idem dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur, non obuiabit tunc nutibus animae corpus animale quod non erit, sed per omnia seruiet spiritale corpus quod erit. sed nec illud quippiam concupiscet indignum, nec haec aliquid imperabit
[*]( 20 I Cor. 15, 51 ) [*]( 1 tenuaaerat BF1, tenuerat Sch., tentaaerit p* astimalatar C, asstipulatur B 4 eaoalento DFS*, saecalendo ABGHL, sucu- lendo BS1 7 ista ABEF, ista ita D 9 animam-adgranat om. Ml uero om. libri praeter SP 10 illicendo S innecessariis Barthius 11 corporea libri praeter GMb et Schottum 12 stad HLR, isto editores 13 opas] plus Barthius, ai opulentias et necessarium coni. Hartelius, sed magis speciosa altera Hartelii coniectwa: opus (est, si plas quam opus) scribentis; verba est—opus a libris absunt 16 aggrauare Sch. eandem Mb Sch., eundem rell. 17 honerari D, onerare Sch. 21 resurgimas B obuiaait GH1 24 concapiscit BCEFGHLBS imperaait BC EFGHIB ) 80
iniustum, et quoniam sancta anima adfectu casto in deum rapitur, animaduerte nec peregrinationem illi localem esse nec patriam. numquid in hac uita deus cum anima non est, etiam si ipsa cum deo non sit ? aliud enim est esse cum deo, aliud non esse sine deo, quia non localiter ad illum uenitur \'.nec localiter ab illo disceditur. proinde anima illa cum deo est, quae uidet, hoc est intellegit deum, et illa cum deo non est, quae utique non intellegit deum. deus autem et intellegenti et non intellegenti adest inlocaliter. sed in tantum istic peregrinatur, in quantum per uoluptatem ac dolores corporis per loca uel tempora, per phantasias et phantasmata a summi boni contemplatione reuocatur, quod tunc ad plene non erit, cum corruptibile hoc induerit inmortalitatem et mortale hoc induerit inmortalitatem.
Quae cum ita sint, peregrinatur anima in corpore, cuius corruptione, debilitate atque indigentia a patria, hoc est a deo separatur. puto autem substantiam, cuius peregrinatio locale est atque corporeum et cuius patria incorporeum et inlocale, non ueraciter dici uel corpoream uel localem. in illo autem peregrinatio non erit, cuius nullo adpetitu prolicietur, nullo renisu occupabitur, nullo pondere praepedietur. patet, ut arbitror, animam non in omni corpore, sed in carnali tantum corpore peregrinari, quia carnale corpus obuiat et spiritale proximat incorporeis. ergo, ut aliquando de nostra tantum, sicut praelocuti sumus, substantia disseramus, quis potest memoriae solius abyssos intueri et antra penetrare ? in [*]( 18 ICor. 15, 53 sq. ) [*]( 1 effectu BDEFR 2 locabilem libri praeter GMb et Schot- tum 4 si om. ABH est enim S 5 non ante esse om. G laoaliter R 9 ista ABDEFp* 10 aolontatem HLBS, uoluntates G hac B doloris ABH1R 12 plenum p* 18 incorruptionem G 14 hoc Mb, om. rell. et SeA. 15 quaecumque ita sit RT Bit H1 M R Tb 19 inlocale] est add. М\'b 20 illo] loco G 23 carnaii R 24 in corporeis b 25 prolocuti D, prolocuti R editores fuimus G 26 abyasos memoriae Boliua b Sch. )
81
ista mihi est quidquid usquam colorum formarumque uidi, in hac quidquid uerborum uel sonorum per aures accepi, in hac quidquid odorum per nares adtraxi, in hac quidquid saporum diuersitate cognoui, in hac quidquid tactu nuntiante discreui, in hac mihi reposita quodam modo sunt et grammatica, cum de dialecticis dissero, et rhetorica, cum de geometricis, et astrologica, cum de musicis, et hae simul omnes, cum de arithmeticis: iuxta formas partium mundi, quas uideo, de his quas non uideo adminiculante ratione cognoscens incorporea mundum capacitate conplector.
XXIII. QVOD ANIMA INCORPOREA INCORPORALITER VIDEAT PER SE, CORPOREA VERO PER CORPVS.
Sed dicis mihi: non mundum memoria conplecteris, sed figuram mundi. uel ex hoc intellege animam non esse corpoream, quia uides eandem nec corporalia corporaliter posse conspicere. huic ergo superpositus est non loco, sed ui ac potentia oculus quidam, qui siue spiritus siue mens siue intellectus unum atque idem est, etsi diuerso nomine dicitur. ergo quod est lapis ad inanimum uiuens, hoc inanimum uiuens ad animatum uiuens, et quod est inanimum uiuens ad [*]( 1 lInquam Barthius calorum R 4 nuntiate R 6 rethorica BS 7 astrologia ABDEF, astrologicam R bae DG, he F, haec rell. et edttores, quae nomine plur. femin. forma nescio an retinenda sit omnes (ac. ars grammatica, rhetorica, astrologica, cf. pag. 87, 11) ABCDFGMRS, os EHL, omnia editores 8 patram M 9 complector mundum capacitate incorporea M* literis O wperscriptis et b 10 conpector H 16 qua ABCR, q M, quo 6, quod p nec corporalia] incorporea G corporalia] nec add. % p 18 quidem S 19 unus Barthius uerso Mb 20 ad animum ABC1F1HLR1S, ad inanimatum DR* hoc] est add. B Galland. 21 est om. libri praeter CGM et Sch. inanimum] inanimatum DR1, animum B ) [*]( XI. ) [*]( 6 )
82
animatum uiuens, hoc est animatum uiuens ad uiuentem et intellegentem. administrat inrationalis anima corpus animale in salutem scilicet eius, et administrat. animam rationalem intellectus rationis capax in salutem uidelicet animae rationalis operante atque administrante deo principali potestate et stabili motione atque ininitiato substantiarum cardine primum ut sint, deinceps ut pro modo uel merito taliter sint qualiter esse debere ille constituit, qui non nisi iuste uniuersa disponit. nam sicut de corporibus ibi uel ibi esse propter localitatis necessitatem congrue dicitur, ita de animabus propter inlocalitatem uel qualitatem taliter esse uel taliter iure pronuntiatur, quia sicut uiuenti corpori iucundum est luculentus locus uel temperatus aer, ita uiuificanti animo tranquillitas in cogitatione et securitas a timore. itidem, sicut poenalia sunt corpori tenebrosus locus et asper adtactus, sic animo cogitandi instabilitas et angustiae formidandi. agitur ergo anima non per loca, sed pro adfectuum diuersitate et delecta-. biliter et poenaliter. illud tamen liquet animam sine corpore incorporaliter per adfectus p(ropr)ie uel mulceri uel adfligi posse, corpus sine anima uel suauia uel poenalia sentire non posse. animae igitur corporatae est per corpus sentire corporea eidemque sine corpore uidere incorporea. ergo ut corpus inanimum nihil sentit, ita animus sine corpore corporea uniuersa non sentit. hinc est quod etiam dum corpus administrat atque sentificat, si quando in summa eademque semper
[*]( 6 ininitiato Barthius, in initiato GEOHLMSb, initiato rell. et Sch. 7 primus B sl/int 8 11 nelut qualitatem Barthius talis esse ABDF Sch., tales esse p* esse om. b tiiliter esse uel om. p 12 incondus p 13 ninificandi p e anima p\' 14 id idem B 15 attattns S animo// B 16 cogitanti M editores (cogitandi Sch. in notis) angustia p* l ormidanti Barthius, formidandae Galland. agit p 17 pro ilLSp2 loca CMb, loco BHXB, locos G, locum ADEF Sch., locorum HLSp* pro] ipso ABt ipsa DEF 18 poenaliter] agit add. p licet C 19 incorporabiliter AB Sch. proprie scripri, pie E, om. G et Barthius, pie rell. et editorea 20 animae BH, animam d 22 eiusdemque p, eiusdem p* ) 83
adtollitur, ita quodam modo corporeos deserit sensus ab hisdemque inlocaliter abscedit, ut coram posita non uideat, ut iuxta sonantia non audiat, ut percursam legendo paginam non intellegat. adest anima ut per oculum literarum signa colligat eademque in syllabas sociata coniungat ac per uerba distinguat, et non adest ut quid per haec fecerit sciat. lego clare aliquid, pronuntiantem me alter intellegit, qui in id mentis oculum figit, ego uero ipse quid legerim nescio, quia in aliud anima inlocaliter intenta discessit. denique cum ad memet ipsum uel admonitus redeo, ego ipse sum, qui utique redeo, et ego ipse sum, ad quem redeo, et mecum non fui, quia ad me per interuallum non loci, sed temporis redii, et extra me non fui, quia sine me esse non potui. ipsa istic est anima, ut per oculum quae leguntur uideat, et ipsa istic non est, ut quae leguntur intellegat. aut non saepe usu euenit, ut sine cuiusce modi lectionibus adcommodantes uisum sine relationi cuiuspiam adhibentes auditum, cum haec eadem non minus intellegi quam uideri atque audiri facillimum sit, utroque tamen sensu sonos ac signa capiamus, cum quid haec eadem significent non intellegamus? et tamen rursum in id quod intellectum non erat animi referentes obtutum absque ulla hoc idem difficultate conprehendimus.
[*]( 1 hisdemque A CGHMES (cfindicem), isdemque BL, eisdemqpe DEF, iisdemque editores 2 abscidit BHLBS ut] et p* 4 ut] et p\' collegat R 6 defecerit p 7 pronuntiante p In intelleget S quid S, in om. HL 8 legerem A 13 ista AВDFp\' 14 ista ABDFp* 15 non ante intellegat inserunt codices praeter OS et editores, non E aut] ad GHB, at 8, o fortasse an scribendum saepius Sch. uso CHLB, usu S, hoc Sch. uenit p 16 sibe CHR huiusce modi Dp t cui\' i dilectionibufl B 17 cuiuspiam Mb, cuipiam D, cupiam F, cuipkm rell. et Sch. auditum om. Mb non minus] comminus M in marg., cominus tam b 19 sonus RS , ) [*]( 6* ) 84
XXIIII. QVIA NON EST ALIVD ANIMA ALIVD MEMORIA COGITATIO VEL VOLVNTAS, CVM HAEC EADEM VNA SIT ANIMA.
Sed subiungis ac dicis: aliud est animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magiscum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. istud naturam tu putas eius esse, non poenam, idcircoque anima tua in recognitione sui fallitur, quia sibi aduersantia pro se amplectitur et per sensus corporis fallaciarum adfecta. ludibriis eotenus inplicatur errore, ut tamquam absens sibi se quaerat, cum ipsa sit quaerens se. non enim illud est anima quod q guaeritur, sed quo quaeritur: quidquid enim quaerit, extra se est, nec quaerere illi opus est, nisi quod secum non est. ipsa autem secum est, quia sine se nihil est, quaerere se ergo non debuit, quae sine se esse non potuit. quapropter cum se non sine se quaerit, necessario in aliud incurrit, quia non potest se inuenire sine se. haec est illa inlusio, quam qui intellegit dolet ac dolens gemit et cum propheta plangit ac dicit: tota die contristatus ingredior, quoniam anima mea conpleta est inlusionibus. sed istius modi [*]( 4 cf. pag. 11, 7 23 Psalm. 37, 7 sq. ) [*]( 2 memoria om. M in capitvlorum indice cum ABBS 3 cum — anima] sed utrumque uita est et anima M in capit. indice, sed utrumque una est anima ABJRS 5 his CHlB 6 haud Mb 8 ipsum ABDFGHB Sch. 9 magis uidetur G 10 ei] et G discribatur HlB 11 idcirco quae R, idcirco quia S, idcirco p I 12 recognatione S,\' recordatione G 14 eatenus DEF*p 16 quo quaeritur] quod quaerit PT Sch. quic quaerit A, quid quaerit B, quod quaerit DEF 17 nec] non p1 19 quae] quia Sch. sc om. A 20 incurrat HLBS Sch. 21 se innenire] in se uenire Mb 23 ingrediebar Sch )
85
inlusiones in memoria patitur anima, ex qua nihil phantasiarum reuentilare ac proferre posset, nisi easdem a formis corporum per corporeos sensus hausisset, siue enim eadem quae per corpus adtraxit sibimet imaginatur siue ex his quae.uidit illa quae non uidit coniectat atque confingit, certum tamen est imaginari illam intra quendam uentrem memoriae nequaquam posse nisi ea, quae per corpus accepit. et haec illi non naturalia, sed poenalia sunt, ut, quoniam a summo bono quod ei deus est inlecebris pellecta corporeis defluxit in corpus,\\, persuasa patiatur illud intra semet ipsam iuste, quod extra se dilexit iniuste. non ergo mihi tu illud esse animam persuadere uelis, quo perturbari potius eandem uides. illa namque si in status pristini sublimitate mansisset, a quo sponte dilapsa est, numquam contra spiritum caro, nec contra carnem spirtusconcupisset, et si homo uerus, hoc est anima rationalis honorem suum, imaginem scilicet dei intellexisset, numquam insipientibus fuisset conparata iumentis, uidelicet ut animaliter uiueret. hinc est ille prae oculis eius imaginum corporearum tumultus se semper obiectans, ut si quando uel ad se uel ad deum suum ratiocinando nititur, semper ad corporea phantasiis corporis auocetur.
Tu enim cum dicis aliud esse animam, aliud animae cogitationem, melius fortasse dixisses illa, de quibus cogitat, cum de se non cogitat, non esse animam, ipsam uero cogitationem non esse nisi animam, quia illud, quod subiciendum esse dixisti, eatenus animam solere requiescere, ut prorsus cogitet [*]( 17 Pealm. 48, 13 et 21 ) [*]( 2 posset IPLS, possit rell. et editores 3 aasisset B, habuisset G 4 per om. A 10 petBnasa Mb, om, rell. et Sch. ipsum A1BF1H1B Sch. quod-iniuste om. BPb 12 quod ABDE1F eadem Mb illam R 15 concupiacet Gb, concupisceret jp, concupiscere p* 16 suumllll B dei om. G 17 fecisset p, 18 imaginem BFP 19 se om. G 20 nutritur R 21 corporeis libri praeter CE2GM et Sch. euocetur Mb, seuocetnr Barthius 23 anima ante cum inserit Sch. 25 quia illud M quod B duxisti ACHLB 26 adsolere G quiescere G cogitat ABL1RS1 )
86
nihil, caret uero. anima nempe uariare cogitata potest, non cogitare non potest. quid autem illud est quod somniare dicimus, nisi quod ne defesso quidem corpore in somnosque resoluto animae uis a cogitationibus uacat? tota uero ibi est ubi cogitat, quia tota cogitat. uerum tu idcirco uel maxime de animae statu falleris, quia aliud animam, aliud esse animae potentias credis. quod enim cogitat accidens eius est, substantia uero qua cogitat. hoc equidem de uolentate oportet agnoscas. nam sicut tota anima cogitatio est, ita anima tota uoluntas est et quae perfecte uult tota uult, et ut supra dictum est, quaecumque illi uelle accidentia est, ipsum uero uelle substantia est. hinc etiam in sacris literis uoluntatis perfectae definitio, prout illud est, quod ita uel ita uoluit, damnabilis laudabilisue censetur. sic in euangelio dominus: qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. et in bonam partem loco alio angelorum uocibus dicitur: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. ecce dilectio, ut tu arbitraris, animi quaedam portio est, ut ratio docet, animus totus est. si quid ergo toto amore amo, non id ipsum toto animo diligo? et ubi uacat illud quod dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, si animae pars putatur esse dilectio? si enim parte sui diligit anima, non utique tota diligit. sin uero tota diligit, tota absque
[*]( 15 Matth. 5, 28 18 Luc. 2, 14 22 Matth. 22, 37 ) [*]( 1 anime B non om. Mb 2 gitare A 8 dieimar CBS editores nec. Mb fesso libri praeter CGM et Sch. sonosque p* 6 anime de B animam) et add. B eese om. Mb 8 substantiae AB quae BDFSch., quo E ; «t put illud - 12 aere S est CM, om. reD. et Sch. 13 pro ut illud est quod ita nelit noluit S uel ita CGMb Sch., nelit ABLBS, uellit; H, nelit uel DE1Fp2, uelit vel ita E*, uelit aut P 14 laudabilisne scripsi, laudabilisque libri Bie M, sicut b 19 arbitrare G 22 diligis OHIMR 24 diliga S 25 si M b ) 87
ambiguitate dilectio est. dicitur enim uereque dicitur, quon- \' iam deus dilectio est sed dilectio illa talis est, ut nec ipsa diligere nisi bonum nec per eam diligi possit nisi bene. haec autem dilectio, quod est anima humana, propter adfectuum mutabilitatem potest et in superiora, quod ei solus deus est, caelesti cartate flagrare et in inferiora damnabili amore diffluere. quodlibet tamen diligat, si toto amore diligit, tota diligit et, cum tota diligit, tota dilectio est, quae unitas in corpore scilicet non est.