In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- lascivas doctum fallere Nereidas,
- aut idem cupiant pelago te mergere venti,
- Gildonis nuper qui tenuere fugam.
- inclita captivo memoratur Tabraca Mauro,
- naufragio Cyprus sit memoranda tuo.
- vecturum moriens frustra delphina vocabis;
- ad terram solos devehit ille viros.
- quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus,
- respiciens Cyprum desinat esse ferox.
v.1.p.184
- Mygdonii cineres et si quid restat Eoi,
- quod pereat, regni: certe non augure falso
- prodigii patuere minae, frustraque peracto
- vulnere monstriferi praesagia discitis anni.
- cautior ante tamen violentum navita Caurum
- prospicit et tumidae subducit vela procellae.
- quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
- quid lacrimae delicta levant? stant omina vestri
- consulis: inmotis haesere piacula fatis.
- tunc decuit sentire nefas, tunc ire recentes
- detersum maculas. veteri post obruta morbo