In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. en cuius populi sustinuere iugum!
  2. v.1.p.182
  3. direptas quid plangis opes, quas natus habebit?
  4. non aliter poteras principis esse pater.
  5. improbe, quid pulsas muliebribus astra querellis,
  6. quod tibi sub Cypri litore parta quies?
  7. omnia barbarico per te concussa tumultu.
  8. crede mihi, terra tutius aequor erit.
  9. Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu,
  10. per campos volucrem non agitabis equum;
  11. dilecto caruit Byzantius ore senatus;
  12. curia consiliis aestuat orba tuis:
  13. emeritam suspende togam, suspende pharetram;
  14. ad Veneris partes ingeniumque redi.
  15. non bene Gradivo lenonia dextera servit.
  16. suscipiet famulum te Cytherea libens.
  17. insula laeta choris, blandorum mater Amorum:
  18. nulla pudicitiae cura placere potest,
  19. prospectant Paphiae celsa de rupe puellae
  20. sollicitae, salvam dum ferat unda ratem.
  21. sed vereor, teneant ne te Tritones in alto