In Eutropium

Claudian

Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
  2. v.1.p.192
  3. sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
  4. unde tamen tanta sublimes mole redibant,
  5. ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
  6. ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
  7. arva cruentato repetebat Thracia curru:
  8. subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
  9. stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
  10. femineasque togas pressis conspexit habenis,
  11. subrisit crudele pater cristisque micantem
  12. quassavit galeam; tunc implacabile numen
  13. Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
  14. Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
  15. “Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
  16. possumus Eoae? numquam corrupta rigescent
  17. saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
  18. aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes.
  19. dum pereunt, meminere mali; si corda parumper