In Eutropium
Claudian
Claudian, Volume 1. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- (cum vivant domini!), quod maxima proelia solus
- impleat (et patitur miles!), quod tertius urbis
- conditor (hoc Byzas Constantinusque videbant!).
- inter quae tumidus leno producere cenas
- in lucem, foetere mero, dispergere plausum
- empturas in vulgus opes, totosque theatris
- indulgere dies, alieni prodigus auri.
- at soror et, si quid portentis creditur, uxor
- mulcebat matres epulis et more pudicae
- coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
- hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
- consulit, huic curas et clausa palatia mandat
- ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
- regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
- Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
- senserat et primi laxabant germina flores,
- iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
- ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum