de raptu Proserpinae

Claudian

Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. heu, ubi nunc es, nata, mihi ? quo, mille ministrae,
  2. quo, Cyane ? volucres quae vis Sirenas abegit ?
  3. haecine vestra fides ? sic fas aliena tueri
  4. pignora ?” Contremuit nutrix, maerorque pudori
  5. cedit, et adspectus miserae non ferre parentis
  6. emptum morte velit longumque inmota moratur
  7. auctorem dubium certumque expromere funus.
  8. vix tamen haec : “Acies utinam vesana Gigantum
  9. hanc dederit cladem ! levius communia tangunt.
  10. sed divae, multoque minus quod rere, sorores
  11. in nostras (nimium !) coniuravere ruinas.
  12. insidias superum, cognatae vulnera cernis
  13. invidiae. Phlegra nobis infensior aether.
  14. Florebat tranquilla domus ; nec limina virgo
  15. v.2.p.360
  16. linquere nec virides audebat visere saltus
  17. praeceptis obstricta tuis. telae labor illi ;
  18. Sirenes requies. sermonum gratia mecum,
  19. mecum somnus erat cautique per atria ludi :
  20. cum subito (dubium quonam monstrante latebras
  21. rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis