de raptu Proserpinae
Claudian
Claudian, Volume 2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.
- non responsuros ciet imploratque iuvencos.
- Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
- conspicit Electram, natae quae sedula nutrix
- Oceani priscas inter notissima Nymphas.
- par Cereri pietas ; haec post cunabula dulci
- ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
- sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
- haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
- tunc laceras effusa comas et pulvere cano
- sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
- Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem
- laxavit frenosque dolor : quod cernimus inquit
- “excidium ? cui praeda feror ? regnatne maritus
- an caelum Titanes habent ? quae talia vivo
- ausa Tonante manus ? rupitne Typhoia cervix
- Inarimen ? fractane iugi compage Vesevi
- Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit ?
- an vicina mihi quassatis faucibus Aetna
- protulit Enceladum ? nostros an forte penates
- adpetiit centum Briareia turba lacertis ?
v.2.p.358