de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. quod numquam pereant stellae ? quod luppiter olim
  2. possideat caelum ? quod noverit omnia Phoebus ?
  3. est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis
  4. invidiae mensura capit. ductoribus illis
  5. praeterea diversus erat favor : aequior ille
  6. patribus invisus plebi ; popularibus illi
  7. munito studiis languebat gratia patrum.
  8. v.2.p.46
  9. omnis in hoc uno variis discordia cessit
  10. ordinibus ; laetatur eques plauditque senator
  11. votaque patricio certant plebeia favori.
  12. O felix servata vocat quem Roma parentem !
  13. o mundi communis amor, cui militat omnis
  14. Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit,
  15. cuius et adventum crebris petiere Quirites
  16. vocibus et genero meruit praestante senatus !
  17. non sic virginibus flores, non frugibus imbres,
  18. prospera non fessis optantur flamina nautis,
  19. ut tuus adspectus populo. quae numine tanto
  20. litora fatidicas attollunt Delia laurus,
  21. venturi quotiens adfulsit Apollinis arcus ?