de consulatu Stilichonis

Claudian

Claudian, Volume 1-2. Platnauer, Maurice, editor. Harvard University Press: Cambridge, MA; London, England, 1922.

  1. has ubi collectas vidit, sic Delia coepit :
  2. “O sociae, mecum thalami quae iura perosae
  3. virgineo gelidos percurritis agmine montes,
  4. cernitis ut Latio superi communibus ornent
  5. hunc annum studiis ? quantos Neptunus equorum
  6. donet ab orbe greges ? laudi quod nulla canendae
  7. fratris plectra vacent ? nostram quoque sentiat idem
  8. quam meritis debemus opem. non spicula poscit
  9. iste labor ; maneant clausis nunc sicca pharetris,
  10. omnis et a solitis noster venatibus arcus
  11. v.2.p.62
  12. temperet ; in solam cruor hic servetur harenam.
  13. retibus et clatris dilata morte tenendae
  14. ducendaeque ferae, cupidas arcete sagittas ;
  15. consulis in plausum casuris parcite monstris.
  16. acceleret divisa manus : mihi cursus anhelas
  17. tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste
  18. et comes Opis eat ; steriles iuvat ire per aestus :
  19. namque feras aliis tellus Maurusia donum
  20. praebuit, huic soli debet sed victa tributum.
  21. dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos,