De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
quamquam quid miremur, si tantus patriarcha indubitanter credidit quod ei ipse per se deus tam [*]( 16] Gen. 32, SO. ) [*]( 1 post ortum] pastor tamen (tII) M 2 et ante terrenis om M 4 silebit pl 6 at] an M 7 latitunim M 8 quia M praedicabant M 10 ergo N 11 cum probo p approbo Mv patriarcba N 13 subplaotorie M ufrJlf M isra«lia p 14 nunquid M 15 mistcrium NMp ex] et N 16 dñm M 18 ae ante deum om. M fulgora Nl 19 reseparato N 22 indepto M 23 uocabulu ... datu M dignitaqte M luctante M 26 speciei] specie Mp 27 quod N 28 per se om. p ) [*]( IVII. Can. l. ) [*]( 31 )
366
euidenter ostendit, dicente ipso: uidi deum facie ad faciem, ^ et salua facta est anima mea? quid ei tantum deus praesentis diuinitatis ostenderat, ut demonstratam sibi faciem dei diceret? homo enim ei, ut uidebatur, tantummodo apparuerat, quem etiam in concertatione superauerat sed hoc utique per praecurrentia rerum indicia deus agebat, ut nemo esset qui deum natum ex homine non crederet, cum in humana specie deum iam patriarcha ante uidisset.