De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

numquid inter fulgura se ei et tonitrua deus protulit aut reserato intrinsecus caelo coruscans se ei facies diuinitatis ostendit? nihil utique eorum, sed e di- uerso magis uidit hominem et agnouit deum. o uere dignus indepto nomine et qui interioribus magis quam exterioribus oculis uocabuli a deo dati meruit dignitatem. luctantem secum humanam speciem uidebat et uidere se deum protestabatur. sciebat utique, quod illa hominis species dei ueritas erat, quia, in qua tunc erat specie deus uisus, in ea erat speciei ipsius postea ueritate uenturus.