De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen etiam non necessaria ad exemplum addantur ad cumulum. lucustis repente subtexi aera, impleri terras uidemus. prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. inde enim, at uides, exeunt, unde nascuntur. praescribe his rebus omnibus, quod homousios parienti esse natiuitas sua debet, et tam inuenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in neganda domini natiuitate furiosus. et quid post haec? numquid progredi nos debere ultra uel tu ipse existimas? adhuc addimus tamen aliquid. ex ouis uolucrum, quas in Aegypto hibes uocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. quid cognatum et consentaneum aui atque serpenti? cur homousios parienti natiuitas sua non est?