De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nec uterum utique norunt nec semen sciunt: depasti tantummodo flores in aluearia congeruntur, ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. nihil illic genetricum uiscera prolibus conferunt neque apes ex apibus eduntur: operariae tantum sunt, non procreatrices. ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit, credo, intellegis. i nunc et ambige, an potuerit natiuitati suae dominus id tribuere quod uides eum etiam facturis minimis praestitisse.