De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ergo apud te nec coturnices subito uentuB intulit nee manna. decidit nec uinum ex aqua prodiit nec multa hominum milia exiguo cibo pasta sunt nec post lutum caeco lumen apparuit. quodsi haec omnia incredibilia utique et contra rationem uidentur nisi a deo facta credantur, cur in natiuitate eius denegas quod in operibus confiteris? aut numquid praestare ortui suo aduentuique non potuit, quod humanis remediis atque utilitatibus non negauit?

Longum est de hac re et prope fabulosum amplius dicere. sed tamen ad confutandam ineptiam atque insaniam tuam, qua ais quod homousios parienti natiuitas esse debet, id est quod dissimilem se quaelibet parere non possit, etiam terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus nasci multa conuincam: non quod in tali re comparatio ulla aut fieri possit aut esse debeat, sed ut non dubites in sacro ortu existere id potuisse quod etiam in terrenis his et caducis uideas prouenire. apes, sicut minima admodum, ita prudentissima ac [sollertissima animalia, ex diuersissimis edi legimus atque exire naturis.

cum enim sint miri ingenii animantia et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum floribus procreantur. quod maius exemplum adhibendum aut assumendum putas? ex inanimis animalia, ex insensibilibus sensibilia nascuntur. qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator corporum, qui inspirator animarum? sonum denique ipsum, quo inter se quasi loquuntur, quis dedit?