De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

communem oniuium dicis condicionem esse nascendi, eandem legem esse generandi, non potuisse penitus in uniuersitate generis humani uni tantum homini contingere quod uetuerit deus omnibus prouenire. non intellegis de quo dicas, non uides de quo loquaris: quia auctor utique omnium condicionum cunctarum lex naturarum est, per quem est et quidquid homo potest et quidquid non potest, quia ipse utriusque rei penitus modum statuit, et usque quo accederet facultas et quo ulterius non progrederetur infirmitas.

quam lusane ergo tu ei impossibilitatem humanam obicis, cui possibilitas ipsa debetur. si personam domini terrenis infirmitatibus aestimes et omnipotentiam dei humanis rationibus metiaris, nihil utique quod secundum corporeas ipsius passiones deo congruum uideatur inuenies. si enim ueri simile uideri potest ut Maria anteriorem se deum parere non quiuerit, quomodo ueri simile erit quod crucifixus ab hominibus deus fuerit? et tamen idem qui crucifixus est deus ipse praedixit: si affiget homo deum

suum, quia uos affigitis mer si ideo uatus ex uirgme dominus non putabitur, quia anterior parienti fuerit qui nascebatur, quomodo deus sanguinem habuisse credatur? et tamen ad presbyteros Ephesiorum dicitur: regite ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. postremo quomodo auctor uitae priuatus ulta existimabitur? et tamen Petrus auctorem, inquit, uitae interfecistis. nemo in terris situs esse in caelo potest. et quomodo dominus ipse dicit: filius hominis qui est in caelo? si denique ideo natum ex uirgine deum non putas, quia homousios parienti debet esse\' natiuitas, [*]( 18] Mal. 3, 8. 22] Aet, 20,28. 24] Act. S, W. 26] loh. 3, 13. ) [*]( 1 quem] quae N1p 2 conditionem p 3 poenitus.N in om. M 5 puetiire M intelligis Mp 6 conditionum p 7 et cunctarum Mo per quem ... 8 non potest on. M 7 ei 8 quicquid pav 8 utrius M 10 quod M progreretur p 12 extimes M 17 quodquod N omnibus NM 18 affigit Np 20 putauitur Nl putatur N2 21 creditur Mt! credetur p 22 presbiteros NMp1 presboteros pl 24 extimabitur M 25 in celis esse Mv 26 et otn. M 27 ideo] in eo Np 28 omousioa Np homousius M )

359
quomodo res dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitisse naturis?