De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

tu ergo emendator priorum antistitum, condemnator ueterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Iohanne praestantior omnibusque aliis orientalium urbium sacerdotibus, qui, etsi non eiusdem nominis cuius hi quos nominaui, eiusdem tamen fidei fuerunt? quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia, cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.