De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ut theotocon esse cognoscant, non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et uerba rerum, ut aperte intellegamus olim aduersus blasphemias tuas munimen a deo inexpugnabile praeparatum, quod uenturam quandoque uim haereticae impugnationis parato iam muro frangeret ueritatis., et tu, o impiissime atque inpudentissime praeclarae urbis contaminator et catholicae ac sanctae plebis grauis et exitiosa contagio, stare in ecclesia. dei ac loqui audes, et blasphemiis ac furiosis uocibus tuis sacerdotes semper inlaesae fidei et catholicae confessionis infamas, dicens magistrorum priorum uitio plebem Constantinopolitanae urbis errare?