De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Secunda autem peruersitatis tuae uel calumnia blasphematrix uel blasphemia calumniatrix est qua ais: homousios parienti debet esse natiuitas, non dissimilis superiori: uerbis enim magis quam re et genere diuersa est. cum enim de natiuitate agitur dei, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. et ideo uel id quod supra dictum est etiam de hoc responsum puta, uel id quod nunc dicendum est etiam de illo responderi existima.

ais ergo: homousios parienti [*]( 13J Esai. 45, 9. Eom. 9, 20. ) [*]( 1 coniunctorum M prumptum N 2 affluit p uiscire Nl 3 id deum scripsi: in deum N idem M deum p id etiam dominum av 6 se parere Mpx facilius om. Mv 7 et post nam om. Np ea est diuinitatis M (om. sit) uolutas p 8 et in proienies M 9 manentibus N ammodum N 12 statuat M circumscribsit N circumsoribat M 13 scribtuin N dicit Mv posse deum oinuta M 16 cui] cum p 18 secundum NM peruersitate tuaiu M 19 blatiphemiA] calamnia N blasphema av blasphematrix uel blasphemia orn. p qua a: qui N quiu Mp omousion p omousius M 20 parenti p 22 dei agatur (agitur p) Mpx 23 nasci... non potuisse om. M 24 et 25 id] in p 26 omousios Np omousius M )

356
debet esse natiuitas. si ad t.errenas creationes respicis, uel maxime ita euenit: sin autem ad ortum dei, quid in natiuitate eius naturae exempla consideras, quia constitutiones constitutori sunt obnoxiae, non constitutionibus constitutor? uis autem plenius scire quam non solum impiae, sed etiam ineptae sint hae calumniae tuae et non uidentis penitus dei omnipotentiam cantilenae? dic mihi, quaeso, tu, qui non nisi ex paribus paria nasci putas, unde inexplicabilis illa quondam in heremo coturnicum innumerositas ad pastum Israheliticae plebis repente nata sit. non enim eas ante in aliquo loco a genetricibus suis editas, sed subito aduentu legimus illatas.

cibus denique ipse ille caelestis unde per quadraginta annos in Hebraeorum castra defluxit? numquid mannam manna generauit? sed haec de uetustis rerum miraculis. quid de nouis? paucis panibus ac pisciculis innumeras populorum sequentium turbas dominus Iesus Christus in heremo non semel pauit. satietatis ratio in Cibis non fuit. quae esurientes causa inuisibilis et arcana saturauit, praesertim cum plus multo superfuerit satietati quam appositum fuerat esuritioni?