De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Secunda autem peruersitatis tuae uel calumnia blasphematrix uel blasphemia calumniatrix est qua ais: homousios parienti debet esse natiuitas, non dissimilis superiori: uerbis enim magis quam re et genere diuersa est. cum enim de natiuitate agitur dei, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. et ideo uel id quod supra dictum est etiam de hoc responsum puta, uel id quod nunc dicendum est etiam de illo responderi existima.