De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

aquae denique ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus aeque admodum omnia animantia utuntur, corporari, si id deus iubeat, in uisceribus et gigni possunt. quis enim sacris operibus modum statuit aut diuinam potentiam circumscripsit, aut quis, ut scriptum est, dicet ei: quid fecisti? si negas omnia deum posse, nega anteriorem nasci ex Maria deo nascente potuisse. si autem impossibile deo nihil est, cur ei impossibilitatem in suo ipso aduentu obicis cui impossibile in omnibus nihil esse cognoscis?