De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

agnosce ergo quam ridicule et stulte putes non potnisse eum caelum ascendere, qui, cum descendisset in terris, numquam afuisse dicatur e caelo, et an possibile ei fuerit linquenti inferos caelum ascendere, cui promptum fuerit etiam in terris [*]( 4] Act. 1, 2. 11] Act. 1, 1-2. 22] Ioh. 3,13. ) [*]( 3 extimares M 4 ais M enim om. Np 6 te ante estimem om. p extimem N existimem Mv 7 literas M ais M 8 quę M: que p qãe (I. e. quidem) Nl quod Nfv fort. quae quidem 10 actis M 11 dicis M1 13 hiperbaton p 15 et docere om. M assumtus N 17 re- sponderT N1 respondere M 18 habeat Np: cf. Rdnsch, It. v. Uwlg. p. 449 adnot. 13 debeat Mv 19 debeat Mv correpcio Mv corrumptio p ut solet 24 ridicula et stulta M 25 cum] de celo M descendiset M terras p nunquam M 26 affuisse p dicatur om. M e] ae N 27 scandere Mp proptum N fuerat M )

381
sito semper in caelestibus permanere. quid autem illud quod ipse ait: ascendo ad patrem meum? numquid in ascensione hac intercessuram opem indicauit alterius, qui in hoc ipso quod ascensurum se esse dixit uirtutem propriae potestatis ostendit? Dauid quoque de ipsa domini ascensione ascendit, inquit, deus in iubilatione, dominus in uoce tubae: euidenter maiestatem ascendentis per potestatem ascensionis explicuit.