De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quOd. utique hyperbaton est et ita intellegendum: quae coepit Iesus facere et docere usque in diem qua assumptus est, praecipiens apostolis, quos elegit per spiritum sanctum, ut responderi tibi forsitan amplius quam testimonio ipso in hac parte non habeat, quia sufficere utique ad plenum ueritati debet integritas testimonii, si falsitati poterat satis esse corruptio. sed tamen tu, qui putas dominum Iesum Christum non potuisse caelum ascendere nisi eleuatus esset a spiritu, dic mihi quomodo ipse ait: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo?