De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et scorpiones et super omnem potestatem inimici?\' intellege ergo ex hoc ipso insaniam tuam, quia, sicut haec uerba insana sunt si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus qui diuinae haec non intellegis potestatis. ex duobus enim alterum confitearis necesse est, aut posse hominem diuinam potestatem et habere et dare, aut certe, si nullus omnino hominum id potest, deum fuisse qui potuit. nemo enim diuinam uirtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit in natura.