De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et quomodo pro summa utique potestate in nomine suo operari alios praecepit, si ipse in nomine operabatur alieno, aut aliis dabat quasi suum, quod ipse, ut tu uis, non habuerat, nisi accepisset alienum? dic mihi autem: qui sanctorum potestatem a deo accipientes sic operati sunt? aut numquid non insanus Petrus creditus fuerat aut furiosus Iohannes aut amens Paulus, si quibuscumque aut aegris dixissent \'in nomine nostro surgite\' aut claudis \'in nomine nostro ambulate\' aut mortuis \'in nomine nostro uiuite\' aut illud ad aliquos \'damus uobis potestatem calcandi super serpentes