De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

nemo enim ex his anteriorem se gignere praeualet, quia quae orta iam fuerint redire in id rursum nequeunt ut noua creatione generentur: et ideo nemo anteriorem se parere, quia nec anteriorem gignere potest, quia non uenit causa pariendi nisi ex possibilitate generandi. tu ergo id in na.tiuitate omnipotentis dei quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas, et ei naturam humanae condicionis obicis qui est auctor ipse naturae? uides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo dicas, qui facturam factori conparas et ad aestimandam dei omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique non essent, nisi id ipsum ex deo essent quod sunt. deus ergo ut uoluit, quando uoluit et ex qua uoluit aduenit.