De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas nescire arbitror. si enim scires aut intellegeres unde diceres, nequaquam unigeniti dei natiuitatem mortalis opiniunculae ratione censeres neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est humanis definitiunculis praeiudicare temptares aut terrenas impossibilitates omnipotentiae diuinitatis obiceres, si deo inpossibile nihil esse cognosses. nemo ergo inquis anteriorem se parit. dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, auibus an pecudibus legem putas ponere? ista enim sunt et alia huiuscemodi de quibus haec dici possunt.