De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
primum ergo quod ais quia humanitatem eius spiritus sanctus crearit, possemus id nos simpliciter intellegere, si agnosceremus te id non infideliter protulisse. neque enim nos conceptam ex spiritu sancto domini carnem negamus, sed ita tamen conceptum corpus cooperante spiritu dicimus, ut creatum tamen sibi a filio dei hominem suum esse dicamus, dicente ipso in scriptis sacris spiritu sancto atque testante: sapientia aedificauit sibi domum.