De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

omnis ergo in his blasphemia tua haec est, ut nihil Christus per se habuerit, sed nec ipse, ut tu ais, solitarius homo aliquid a uerbo, id est a filio dei ceperit, sed totum in eo donum spiritus fuerit. si ergo omne id, quod tu ad spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum est nisi ut, quem tu ideo hominem uis intellegi, quia ut ais totum habuerit alienum, nos ideo probemus deum, quia habuerit totum suum? et quidem hoc non disputationibus tantum aut argumentis, sed uoce ipsius diuinitatis probabimus, quia nulla de deo rectius quam diuina testantur: et quia nulla se melius quam ipsa maiestas dei nouit, nullis de deo dignius creditur quam his, in quibus deus ipse est testis suus.